Aeneid, Book VI

SĪC fātur lacrimāns, classīque immittit habźnās
et tandem Euboļcīs Cūmārum adlābitur ōrīs.
Obvertunt pelagō prōrās; tum dente tenācī
ancora fundābat nāvīs et lītora curvae
5 praetexunt puppźs.  Juvenum manus źmicat ardźns
lītus in Hesperium; quaerit pars sźmina flammae
abstrūsa in vźnīs silicis, pars dźnsa ferārum
tźcta rapit silvās inventaque flūmina mōnstrat.
At pius Aenźās arcźs quibus altus Apollō
10 praesidet horrendaeque procul sźcrźta Sibyllae,
antrum immāne, petit, magnam cui mentem animumque
Dźlius īnspīrat vātźs aperitque futūra.
Jam subeunt Triviae lūcōs atque aurea tźcta.

Daedalus, ut fāma est, fugiźns Mīnōia rźgna
15 praepetibus pennīs ausus crźdere caelō
īnsuźtum per iter gelidās źnāvit ad Arctōs,
Chalcidicāque levis tandem super astitit arce.
Redditus hīs prīmum terrīs tibi, Phoebe, sacrāvit
rźmigium ālārum posuitque immānia templa.
20 In foribus lźtum Androgeō; tum pendere poenās
Cecropidae jussī (miserum!) septźna quotannīs
corpora nātōrum; stat ductīs sortibus urna.
Contrā źlāta marī respondet Gnōsia tellūs:
hīc crūdźlis amor taurī suppostaque fūrtō
25 Pāsiphaź mixtumque genus prōlźsque biformis
Mīnōtaurus inest, Veneris monimenta nefandae,
hīc labor ille domūs et inextrīcābilis error;
magnum rźgīnae sed enim miserātus amōrem
Daedalus ipse dolōs tźctī ambāgźsque resolvit,
30 caeca regźns fīlō vestīgia.   quoque magnam
partem opere in tantō, sineret dolor, Īcare, habźrźs.
Bis cōnātus erat cāsūs effingere in aurō,
bis patriae cecidźre manūs.  Quīn prōtinus omnia
perlegerent oculīs, jam praemissus Achātźs
35 adforet atque ūnā Phoebī Triviaeque sacerdōs,
Dźiphobź Glaucī, fātur quae tālia rźgī:
“Nōn hoc ista sibī tempus spectācula poscit;
nunc grege intāctō septem mactāre juvencōs
praestiterit, totidem lźctās ex more bidentīs
40 Tālibus adfāta Aenźān (nec sacra morantur
jussa virī) Teucrōs vocat alta in templa sacerdōs.

Excīsum Euboļcae latus ingźns rūpis in antrum,
quō lātī dūcunt aditūs centum, ōstia centum,
unde ruunt totidem vōcźs, respōnsa Sibyllae.
45 Ventum erat ad līmen, cum virgō “Poscere fāta
tempus” ait; “deus ecce deusCui tālia fantī
ante forźs subitō nōn vultūs, nōn color ūnus,
nōn cōmptae mānsźre comae; sed pectus anhźlum,
et rabiź fera corda tument, majorque vidźrī
50 nec mortāle sonāns, adflāta est nūmine quandō
jam propiōre deī.  “Cessās in vōta precźsque,
Trōs” ait “Aenźā? Cessās? Neque enim ante dehīscent
attonitae magna ōra domūsEt tālia fāta
conticuit.  Gelidus Teucrīs per dūra cucurrit
55 ossa tremor, funditque precźs rźx pectore ab īmō:
“Phoebe, gravīs Trojae semper miserāte labōrźs,
Dardana quī Paridis dźrźxtī tźla manūsque
corpus in Aeacidae, magnās obeuntia terrās
tot maria intrāvī duce penitusque repostās
60 Mass’lum gentīs praetentaque Syrtibus arva:
jam tandem Ītaliae fugientis prendimus ōrās,
hāc Trojāna tenus fuerit fortūna secūta.
Vōs quoque Pergameae jam fās est parcere gentī,
dīqūe deaeque omnźs, quibus obstitit Īlium et ingźns
65 glōria Dardaniae.  Tūque, Ō sānctissima vātźs,
praescia vźntūrī, (nōn indźbita poscō
rźgna meīs fātīs) Latiō cōnsīdere Teucrōs
errantīsque deōs agitātaque nūmina Trojae.
Tum Phoebō et Triviae solidō marmore templum
70 īnstituam fźstōsque diźs nōmine Phoebī.
quoque magna manent rźgnīs penetrālia nostrīs:
hīc egō namque tuās sortīs arcānaque fāta
dicta meāe gentī pōnam, lźctōsque sacrābō,
alma, virōs.  Foliīs tantum carmina mandā,
75 turbāta volent rapidīs lūdibria ventīs:
ipsa canās ōrōFīnem dedit ōre loquendī.

At Phoebī nōndum patiźns immānis in antrō
bacchātur vātźs, magnum pectore possit
excussisse deum; tantō magis ille fatīgat
80 ōs rabidum, fera corda domāns, fingitque premendō.
Ōstia jamque domūs patuźre ingentia centum
sponte suā vātisque ferunt respōnsa per aurās:
“Ō tandem magnīs pelagī dźfūncte perīclīs
(sed terrae graviōra manent), in rźgna Lavīnī
85 Dardanidae venient (mitte hanc pectore cūram),
sed nōn et vźnisse volent.  Bella, horrida bella,
et Thybrim multō spūmantem sanguine cernō.
Nōn Simoīs tibi nec Xanthus nec Dōrica castra
dźfuerint; alius Latiō jam partus Achillźs,
90 nātus et ipse deā; nec Teucrīs addita Jūnō
ūsquam aberit, cum supplex in rźbus egźnīs
quās gentīs Italum aut quās nōn ōrāveris urbźs!
Causa malī tantī conjūnx iterum hospita Teucrīs
externīque iterum thalamī.
95 cźde malīs, sed contrā audentior ītō,
quā tua Fortūna sinet.  Via prīma salūtis
(quod minimź rźris) Grajā pandźtur ab urbe

Tālibus ex ad’tō dictīs Cūmaea Sibylla
horrendās canit ambāgźs antrōque remūgit,
100 obscūrīs vźra involvźns: ea frźna furentī
concutit et stimulōs sub pectore vertit Apollō.
Ut prīmum cessit furor et rabida ōra quiźrunt,
incipit Aenźās hźros: “Nōn ūlla labōrum,
Ō virgō, nova faciźs inopīnave surgit;
105 omnia praecźpī atque animō mźcum ante perźgī.
Ūnum ōrō: quandō hīc īnfernī jānua rźgis
dīcitur et tenebrōsa palūs Acheronte refūsō,
īre ad cōnspectum cārī genitōris et ōra
contingat; doceās iter et sacra ōstia pandās.
110 Illum ego per flammās et mīlle sequentia tźla
źripuī hīs ūmerīs mediōque ex hoste recźpī;
ille meum comitātus iter maria omnia mźcum
atque omnīs pelagīque minās caelīque ferźbat,
invalidus, vīrīs ultrā sortemque senectae.
115 Quīn, ut supplex peterem et tua līmina adīrem,
īdem ōrāns mandāta dabat.  Nātīque patrisque,
alma, precor, miserźre (potes namque omnia, nec
nźquīquam lūcīs Hecatź praefźcit Avernīs),
potuit mānīs accersere conjugis Orpheus
120 Thrźiciā frźtus citharā fidibusque canōrīs,
frātrem Pollūx alternā morte redźmit
itque reditque viam totiźns.  Quid Thźsea, magnum
quid memorem Alcīden? Et genus ab Jove summō

Tālibus ōrābat dictīs ārāsque tenźbat,
125 cum sīc orsa loquī vātźs: “sate sanguine dīvum,
Trōs Anchīsiadź, facilis dźscźnsus Avernō:
noctźs atque diźs patet ātrī jānua Dītis;
sed revocāre gradum superāsque źvādere ad aurās,
hoc opus, hic labor est.  Paucī, quōs aequus amāvit
130 Juppiter aut ardźns źvźxit ad aethera virtūs,
dīs genitī potuźre.  Tenent media omnia silvae,
Cōc’tusque sinū lābźns circumvenit ātrō.
Quod tantus amor mentī, tanta cupīdō est
bis Stygiōs innāre lacūs, bis nigra vidźre
135 Tartara, et īnsānō juvat indulgźre labōrī,
accipe quae peragenda prius.  Latet arbore opācā
aureus et foliīs et lentō vīmine rāmus,
Jūnōnī īnfernae dictus sacer; hunc tegit omnis
lūcus et obscūrīs claudunt convallibus umbrae.
140 Sed nōn ante datur tellūris operta subīre
auricomōs quam quī dźcerpserit arbore fźtūs.
Hoc sibi pulchra suum ferrī Prōserpina mūnus
īnstituit.  Prīmō āvulsō nōn dźficit alter
aureus, et similī frondźscit virga metallō.
145 Ergō altź vestīgā oculīs et rīte repertum
carpe manū; namque ipse volźns facilisque sequźtur,
fāta vocant; aliter nōn vīribus ūllīs
vincere nec dūrō poteris convellere ferrō.
Praetereā jacet exanimum tibi corpus amīcī
150 (heu nescīs) tōtamque incestat fūnere classem,
dum cōnsulta petis nostrōque in līmine pendźs.
Sźdibus hunc refer ante suīs et conde sepulcrō.
Dūc nigrās pecudźs; ea prīma piācula suntō.
Sīc dźmum lūcōs Stygis et rźgna invia vīvīs
155 aspiciźsDīxit, pressōque obmūtuit ōre.

Aenźās maestō dźfīxus lūmina vultū
ingreditur linquźns antrum, caecōsque volūtat
źventūs animō sźcum.  Cui fīdus Achātźs
it comes et paribus cūrīs vestīgia figit.
160 Multa inter sźsź variō sermōne serźbant,
qūem socium exanimum vātźs, quod corpus humandum
dīceret.  Atque illī Mīsźnum in lītore siccō,
ut vźnźre, vident indignā morte perźmptum,
Mīsźnum Aeolidźn, quō nōn praestantior alter
165 aere ciźre virōs Mārtemque accendere cantū.
Hectoris hic magnī fuerat comes, Hectora circum
et lituō pugnās īnsignis obībat et hastā.
Postquam illum vītā victor spoliāvit Achillźs,
Dardaniō Aenźāe sźsź fortissimus herōs
170 addiderat socium, nōn īnferiōra secutus.
Sed tum, forte cavā dum personat aequora conchā,
dźmźns, et cantū vocat in certāmina dīvōs,
aemulus exceptum Trītōn, crźdere dignum est,
inter saxa virum spūmōsā immerserat undā.
175 Ergō omnźs magnō circum clāmōre fremźbant,
praecipuź pius Aenźās.  Tum jussa Sibyllae,
haud mora, fźstīnant flentźs āramque sepulcrō
congerere arboribus caelōque źdūcere certant.
Ītur in antīquam silvam, stabula alta ferārum,
180 prōcumbunt piceae, sonat icta secūribus īlex
fraxineaeque trabźs cuneīs et fissile rōbur
scinditur, advoluunt ingentīs montibus ornōs.

Nec nōn Aenźās opera inter tālia prīmus
hortātur sociōs paribusque accingitur armīs.
185 Atque haec ipse suō trīstī cum corde volūtat
aspectāns silvam immźnsam, et sīc forte precātur:
“ nunc nōbis ille aureus arbore rāmus
ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
heu nimium de te vātźs, Misene, locuta est
190 Vix ea fātus erat, geminae cum forte columbae
ipsa sub ōra virī caelō vźnźre volantźs,
et viridī sźdźre solō.  Tum maximus hźrōs
māternās agnōscit avīs laetusque precātur:
“Este ducźs, Ō, qua via est, cursumque per aurās
195 dźrigite in lūcōs ubi pinguem dīves opācat
rāmus humum.  Tūque, Ō, dubiīs dźfice rźbus,
dīva parźnsSīc effātus vestīgia pressit
observāns quae signa ferant, quō tendere pergant.
Pascentźs illae tantum prōdīre volandō
200 quantum aciź possent oculī servāre sequentum.
Inde ubi vźnźre ad faucźs grave olentis Avernī,
tollunt celerźs liquidumque per āera lāpsae
sźdibus optātīs geminae super arbore sīdunt,
discolor unde aurī per rāmōs aura refulsit.
205 Quāle solet silvīs brūmālī frīgore vīscum
fronde virźre novā, quod nōn sua sźminat arbōs,
et croceō fźtū teretīs circumdare truncōs,
tālis erat speciźs aurī frondentis opācā
īlice, sīc lźnī crepitābat brattea ventō.
210 Corripit Aenźās extemplō avidusque refringit
cūnctantem, et vātis portat sub tźcta Sibyllae.

Nec minus intereā Mīsźnum in lītore Teucrī
 flźbant et cinerī ingrātō suprźma ferźbant.
 Principiō pinguem taedīs et rōbore sectō
215 ingentem strūxźre pyram, cui frondibus ātrīs
 intexunt latera et fźrālīs ante cupressōs
 cōnstituunt, decorantque super fulgentibus armīs.
 Pars calidōs laticźs et aźna undantia flammīs
 expediunt, corpusque lavant frīgentis et unguunt.
220 Fit gemitus.  Tum membra torō dźflźta repōnunt
 purpureāsque super vestīs, vźlāmina nōta,
 conjiciunt.  Pars ingentī subiźre feretrō,
 trīste ministerium, et subjectam mōre parentum
 āversī tenuźre facem.  Congesta cremantur
225 tūrea dōna, dapźs, fūsō crātźres olīvō.
 Postquam conlāpsī cinerźs et flamma quiźvit,
 reliquiās vīnō et bibulam lāvźre favīllam,
 ossaque lźcta cadō tźxit Corynaeus aźnō.
 Īdem ter sociōs pūrā circumtulit undā
230 spargźns rōre levī et rāmō fźlīcis olīvae,
 lūstrāvitque virōs dīxitque novissima verba.
 At pius Aenźās ingentī mōle sepulcrum
 impōnit suaque arma virō rźmumque tubamque
 monte sub āeriō, quī nunc Mīsźnus ab illō
235 dīcitur aeternumque tenet per saecula nōmen.

Hīs āctīs properź exsequitur praecepta Sibyllae.
Spźlunca alta fuit vastōque immānis hiātū,
scrūpea, tūta lacū nigrō nemōrumque tenebrīs,
quam super haud ūllae poterant impūne volantźs
240 tendere iter pennīs: tālis sźsź hālitus ātrīs
faucibus effundźns supera ad convexa ferźbat:
[unde locum Grajī dīxźrunt nōmine Aornum.]
Quattuor hīc prīmum nigrantīs terga juvencōs
cōnstituit frontīque invergit vīna sacerdōs,
245 et summās carpźns media inter cornua saetās
ignibus impōnit sacrīs, lībāmina prīma,
vōce vocāns Hecatźn caelōque Erebōque potentem.
Suppōnunt aliī cultrōs tepidumque cruōrem
succipiunt paterīs.  Ipse ātrī velleris agnam
250 Aenźās mātrī Eumenidum magnaeque sorōrī
źnse ferit, sterilemque tibī, Prōserpina, vaccam.
Tum Stygiō rźgī nocturnās incohat ārās
et solida impōnit taurōrum viscera flammīs,
pingue super oleum fundźns ardentibus extīs.
255 Ecce autem prīmī sub lūmina sōlis et ortūs
sub pedibus mūgīre solum et juga coepta movźrī
silvārum, vīsaeque canźs ululāre per umbram
adventante deā.  “Procul, Ō, procul este, profānī”
conclāmat vātźs, “tōtōque absistite lūcō;
260 tūque invāde viam vāgīnāque źripe ferrum:
nunc animīs opus, Aenźā, nunc pectore firmō
Tantum effāta furźns antrō immīsit apertō;
ille ducem haud timidīs vādentem passibus aequat.

, quibus imperium est animārum, umbraeque silentźs
265 et Chaōs et Phlegethōn, loca nocte tacentia lātź,
sit mihi fās audīta loquī, sit nūmine vestrō
pandere rźs altā terrā et cālīgine mersās.

Ībant obscūrī sōlā sub nocte per umbram
perque domōs Dītis vacuās et inānia rźgna:
270 quāle per incertam lūnam sub lūce malignā
est iter in silvīs, ubi caelum condidit umbrā
Juppiter, et rźbus nox abstulit ātra colōrem.
Vestibulum ante ipsum prīmīs in faucibus Orcī
Lūctus et ultrīcźs posuźre cubīlia Cūrae;
275 pallentźsque habitant Morbī trīstisque Senectūs,
et Metus et malesuāda Famźs ac turpis Egestās,
terribilźs vīsū formae, Lźtumque Labōsque;
tum cōnsanguineus Lźtī Sopor et mala mentis
Gaudia, mortiferumque adversō in līmine Bellum,
280 ferreīque Eumenidum thalamī et Discordia dźmźns
vīpereum crīnem vittīs innexa cruentīs.

In mediō rāmōs annōsaque bracchia pandit
ulmus opāca, ingźns, quam sźdem Somnia vulgō
vāna tenźre ferunt, foliīsque sub omnibus haerent.
285 Multaque praetereā variārum mōnstra ferārum,
Centaurī in foribus stabulant Scyllaeque biformźs
et centumgeminus Briareus ac bźlua Lernae
horrendum strīdźns, flammīsque armāta Chimaera,
Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
290 Corripit hīc subitā trepidus formīdine ferrum
Aenźās strictamque aciem venientibus offert,
et docta comes tenuīs sine corpore vītās
admoneat volitāre cavā sub imāgine formae,
inruat et frūstrā ferrō diverberet umbrās.

295 Hinc via Tartareī quae fert Acherontis ad undās.
turbidus hīc caenō vastāque vorāgine gurges
aestuat atque omnem Cōc’tō źrūctat harźnam.
Portitor hās horrendus aquās et flūmina servat
terribilī squālōre Charōn, cui plūrima mentō
300 cānitiźs inculta iacet, stant lūmina flammā,
sordidus ex umerīs nōdō dźpendet amictus.
ipse ratem contō subigit vźlisque ministrat
et ferrūgineā subvectat corpora cumbā,
jam senior, sed crūda deō viridisque senectūs.
305 Hūc omnis turba ad rīpās effūsa ruźbat,
mātrźs atque virī dźfunctaque corpora vīta
magnanimum hźrōum, puerī innūptaeque puellae,
impositīque rogīs juvenźs ante ōra parentum:
quam multae in silvīs autumnī frīgore prīmō
310 lāpsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab altō
quam multae glomerantur avźs, ubi frīgidus annus
trāns pontum fugat et terrīs immittit aprīcīs.
“Stābant ōrantźs prīmī trānsmittere cursum
tendźbantque manūs rīpae ulteriōris amōre.
315 Nāvita sed trīstis nunc hōs nunc accipit illōs,
ast aliōs longź summōtōs arcet harźnā.
Aenźās mīrātus enim mōtusque tumultū
“Dīc” ait, “Ō virgō, quid vult concursus ad amnem?
Quidve petunt animae? Vel quō discrīmine rīpās
320 hae linquunt, illae rźmīs vada līvida verrunt
Ollī sīc breviter fāta est longaeva sacerdōs:
“Anchīsa generāte, deum certissima prōlźs,
Cōc’tī stāgna alta vidźs Stygiamque palūdem,
cuius jūrāre timent et fallere nūmen.
325 Haec omnis, quam cernis, inops inhumātaque turba est;
portitor ille Charōn; , quōs vehit unda, sepultī.
Nec rīpās datur horrendās et rauca fluenta
trānsportāre prius quam sźdibus ossa quiźrunt.
Centum errant annōs volitantque haec lītora circum;
330 tum dźmum admissī stāgna exoptāta revisunt
Cōnstitit Anchīsā satus et vestīgia pressit
multa putāns sortemque animō miserātus inīquam.
Cernit ibī maestōs et mortis honōre carentīs
Leucaspim et Lyciae ductōrem classis Orontźn,
335 quōs simul ā Trojā ventōsa per aequora vectōs
obruit Auster, aquā involvźns nāvemque virōsque.

Ecce gubernātor sźsź Palinūrus agźbat,
quī Libycō nūper cursū, dum sīdera servat,
exciderat puppī mediīs effūsus in undīs.
340 Hunc ubi vix multā maestum cognōvit in umbrā,
sīc prior adloquitur: “Quis , Palinūre, deōrum
źripuit nōbis mediōque sub aequore mersit?
Dīc age.  Namque mihī, fallāx haud ante repertus,
hōc ūnō respōnsō animum dźlūsit Apollō,
345 quī fore pontō incolumem fīnīsque canźbat
ventūrum Ausoniōs.  En haec prōmissa fidźs est
Ille autem: “Neque Phoebī cortīna fefellit,
dux Anchīsiadź, nec deus aequore mersit.
Namque gubernāclum multā forte revulsum,
350 cui datus haerźbam custōs cursūsque regźbam,
praecipitāns trāxī mźcum.  Maria aspera jūrō
nōn ūllum prō tantum cźpisse timōrem,
quam tua spoliāta armīs, excussa magistrō,
dźficeret tantīs nāvis surgentibus undīs.
355 Trīs Notus hībernās immźnsa per aequora noctźs
Vźxit violentus aquā; vix lūmine quārtō
prōspexī Ītaliam summā sublīmis ab undā.
Paulātim adnābam terrae; jam tūta tenźbam,
gźns crūdźlis madidā cum veste gravātum
360 prźnsantemque uncīs manibus capita aspera montis
ferrō invāsisset praedamque ignāra putāsset.
Nunc flūctus habet versantque in lītore ventī.
Quod per caelī jūcundum lūmen et aurās,
per genitōrem ōrō, per spźs surgentis Iūlī,
365 źripe hīs, invicte, malīs: aut mihi terram
injice, namque potes, portūsque requīre Velīnōs;
aut , qua via est, quam tibi dīva creātrīx
ostendit (neque enim, crźdō, sine nūmine divum
flūmina tanta parās Stygiamque innāre palūdem),
370 dextram miserō et tźcum tolle per undās,
sźdibus ut saltem placidīs in morte quiźscam
Tālia fātus erat coepit cum tālia vātźs:
“Unde haec, Ō Palinūre, tibī tam dīra cupīdō?
Stygiās inhumātus aquās amnemque sevźrum
375 Eumenidum aspiciźs, rīpamve iniussus adībis?
Dźsine fāta deum flectī spźrāre precandō,
Sed cape dicta memor, dūrī sōlācia cāsūs.
Nam tua fīnitimī, longź lātźque per urbźs
prōdigiīs āctī caelestibus, ossa piābunt
380 et statuent tumulum et tumulō sollemnia mittent,
aeternumque locus Palinūrī nōmen habźbit
Hīs dictīs cūrae źmōtae pulsusque parumper
corde dolor trīstī; gaudet cognōmine terrā.

Ergō iter inceptum peragunt fluviōque propinquant.
385 Nāvita quōs jam inde ut Stygīa prōspexit ab undā
per tacitum nemus īre pedemque advertere rīpae,
sīc prior adgreditur dictīs atque increpat ultrō:
"Quisquis es, armātus quī nostra ad flūmina tendis,
fāre age, quid veniās, jam istinc et comprime gressum.
390 Umbrārum hic locus est, somnī noctisque sopōrae:
corpora vīva nefās Stygiā vectāre carīnā.
Nec vźrō Alcīdźn sum laetātus euntem
accźpisse lacū, nec Thźsea Pīrithoümque,
dīs quamquam genitī atque invictī vīribus essent.
395 Tartareum ille manū custōdem in vinclā petīvit
ipsius ā soliō rźgis trāxitque trementem;
dominam Dītis thalamō dźdūcere adortī."
Quae contrā breviter fāta est Amphr’sia vātźs:
"Nūllae hīc īnsidiae tālźs (absiste movźrī),
400 nec vim tźla ferunt; licet ingźns jānitor antrō
aeternum lātrāns exsanguīs terreat umbrās,
casta licet patruī servet Prōserpina līmen.
Trōius Aenźās, pietāte īnsignis et armīs,
ad genitōrem īmās Erebī dźscendit ad umbrās.
405 nūlla movet tantae pietātis imāgō,
at rāmum hunc" (aperit rāmum quī veste latźbat)
"agnōscās." Tumida ex īrā tum corda resīdunt.
Nec plūra hīs. Ille admīrāns venerābile dōnum
fātālis virgae longō post tempore vīsum
410 caeruleam advertit puppim rīpaeque propinquat.
Inde aliās animās, quae per juga longa sedźbant,
dźturbat laxatque forōs; simul accipit alveō
ingentem Aenźān. Gemuit sub pondere cumba
sūtilis et multam accźpit rīmōsa palūdem.
415 Tandem trāns fluvium incolumīs vātemque virumque
īnformī līmō glaucāque expōnit in Ulvā.

Cerberus haec ingźns lātrātū rźgna trifaucī
personat adversō recubāns immānis in antrō.
Cui vātźs horrźre vidźns jam colla colubrīs
420 melle sopōrātam et medicātīs frūgibus offam
obicit.  Ille famź rabidā tria guttura pandźns
corripit objectam, atque immānia terga resolvit
fūsus humī tōtōque ingźns extenditur antrō.
Occupat Aenźās aditum custōde sepultō
425 źvāditque celer rīpam inremeābilis undae.

Continuō audītae vōcźs vāgītus et ingźns
īnfantumque animae flentźs, in līmine prīmō
quōs dulcis vītae exsortīs et āb ūbere raptōs
abstulit ātra diźs et fūnere mersit acerbō.
430 Hōs juxtā falsō damnātī crīmine mortis.
Nec vźrō hae sine sorte datae, sine jūdice, sźdźs:
quaesītor Mīnōs urnam movet; ille silentum
consiliumque vocat vītāsque et crīmina discit.
Proxima deinde tenent maestī loca, quī sibi lźtum
435 īnsontźs peperźre manū lūcemque perōsī
prōjźcźre animās.  Quam vellent aethere in altō
nunc et pauperiem et dūrōs perferre labōrźs!
Fās obstat, trīstisque palūs inamābilis undae
alligat et noviźs Styx interfūsa coėrcet.
440 Nec procul hinc partem fūsī mōnstrantur in omnem
lūgentźs campī; sīc illōs nōmine dīcunt.
Hīc quōs dūrus amor crūdźlī tābe perźdit
sźcrźtī cźlant callźs et myrtea circum
silva tegit; cūrae nōn ipsā in morte relinquunt.
445 Hīs Phaedram Procrinque locīs maestamque Eriph’lźn
crudźlis nātī mōnstrantem vulnera cernit,
Evadnźnque et Pāsiphaźn; hīs Lāodamīa
it comes et juvenis quondam, nunc fźmina, Caeneus
rūrsus et in veterem fātō revolūta figūram.
450 Inter quās Phoenissa recźns ā vulnere Dīdō
errābat silvā in magnā; quam Trōius hźrōs
ut prīmum juxtā stetit agnōvitque per umbrās
obscūram, quālem prīmō quī surgere mźnse
aut videt aut vīdisse putat per nūbila lūnam,
455 dźmīsit lacrimās dulcīque adfātus amōre est
"Īnfźlīx Dīdō, vźrus mihi nuntius ergō
vźnerat exstinctam ferrōque extrźma secūtam?
Fūneris heu tibi causa fuī.  Per sīdera jūrō,
per superōs et qua fidźs tellūre sub īmā est,
460 invītus, rźgīna, tuō lītore cessī.
Sed jussa deum, quae nunc hās īre per umbrās,
per loca senta sitū cōgunt noctemque profundam,
imperiīs źgźre suīs; nec crźdere quīvī
hunc tantum tibi discźssū ferre dolōrem.
465 Siste gradum tźque aspectū subtrahe nostrō.
Quem fugis.  Extrźmum fātō quod adloquor hoc est."
Tālibus Aenźās ardentem et torva tuentem
lźnībat dictīs animum lacrimāsque ciźbat.
Illa solō fīxōs oculōs āversa tenźbat
470 nec magis inceptō vultum sermōne movźtur
quam dūra silex aut stet Marpźsia cautźs.
Tandem corripuit sźsź atque inimīca refūgit
in nemus umbriferum, conjūnx ubi prīstinus illī
respondet cūrīs aequatque Sychaeus amōrem.
475 Nec minus Aenźās cāsū concussus inīquō
prōsequitur lacrimīs longź et miserātur euntem.

Inde datum molitur iter.  Jamque arva tenebant
ultima, quae bello clari secreta frequentant.
Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
480 Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago;
hic multum fleti ad superos belloque caduci
Dardanidae, quos ille omnes longo ordine cernens
ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,
tris Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten,
485 Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem.
circumstant animae dextra laevaque frequentes;
nec vidisse semel satis est; juvat usque morari,
et conferre gradum, et veniendi discere causas.
At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges
490 ut videre virum fulgentiaque arma per umbras,
ingenti trepidare metu; pars vertere terga,
ceu quondam petiere rates; pars tollere vocem
exiguam, inceptus clamor frustratur hiantes.

Atque hic Priamiden laniatum corpore toto
495 Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora,
ora manusque ambas, populataque tempora raptis
auribus, et truncas inhonesto volnere nares.
Vix adeo adgnovit pavitantem et dira tegentem
supplicia, et notis compellat vocibus ultro:
500 “Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri
quis tam crudeles optavit sumere poenas?
Cui tantum de te licuit?  Mihi fama suprema
nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum
procubuisse super confusae stragis acervum.
505 Tunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanem
constitui, et magna Manes ter voce vocavi.
Nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi
conspicere, et patria decedens ponere terra.”
Ad quae Priamides:  “Nihil O tibi amice relictum;
510 omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.
Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
his mersere malis; illa haec monumenta reliquit.
Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est.
515 Cum fatalis equus saltu super ardua venit
Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo,
illa, chorum simulans, evantes orgia circum
ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat
ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat.
520 Tum me, confectum curis somnoque gravatum,
infelix habuit thalamus, pressitque jacentem
dulcis et alta quies placidaeque simillima morti
Egregia interea coniunx arma omnia tectis
amovet, et fidum capiti subduxerat ensem;
525 intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit,
scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
et famam exstingui veterum sic posse malorum.
Quid moror?  Inrumpunt thalamo; comes additur una
hortator scelerum Aeolides.  Di, talia Grais
530 instaurate, pio si poenas ore reposco!
Sed te qui vivum casus, age, fare vicissim,
attulerint.  Pelagine venis erroribus actus,
an monitu divom?  An quae te Fortuna fatigat,
ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?”

535 Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis
jam medium aetherio cursu trajecerat axem;
et fors omne datum traherent per talia tempus;
sed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est:
Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.
540 Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas:
dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
hac iter Elysium nobis; at laeva malorum
exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.”
Deiphobus contra:  “Ne saevi, magna sacerdos;
545 discedam, explebo numerum, reddarque tenebris.
I decus, i, nostrum; melioribus utere fatis!”
Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.

Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra
moenia lata videt, triplici circumdata muro,
550 quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae,
vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello
caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras,
555 Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,
vestibulum exsomnis servat noctesque diesque,
Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
verbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae.
Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit.
560 “Quae scelerum facies, O virgo, effare; quibusve
urguentur poenis?  Quis tantus plangor ad auras?”
Tum vates sic orsa loqui:  “Dux inclute Teucrum,
nulli fas casto sceleratum insistere limen;
sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
565 ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
quae quis apud superos, furto laetatus inani,
distulit in seram commissa piacula mortem.
570 Continuo sontes ultrix accincta flagello
Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
intentans angues vocat agmina saeva sororum.
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
panduntur portae.  Cernis custodia qualis
575 vestibulo sedeat, facies quae limina servet?
Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
saevior intus habet sedem.  Tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
580 Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,
fulmine dejecti fundo volvuntur in imo.
Hic et Aloidas geminos immania vidi
corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
adgressi, superisque Jovem detrudere regnis.
585 Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,
dum flammas Jovis et sonitus imitatur Olympi.
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans
per Grajum populos mediaeque per Elidis urbem
ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem,---
590 demens, qui nimbos et non imitabile fulmen
aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
At pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit, non ille faces nec fumea taedis
lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
595 Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
cernere erat, per tota novem cui jugera corpus
porrigitur, rostroque immanis voltur obunco
immortale jecur tondens fecundaque poenis
viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto
600 pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
[Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?]
quos super atra silex jam jam lapsura cadentique
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
605 regifico luxu; Furiarum maxima juxta
accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,
610 aut qui divitiis soli incubuere repertis,
nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
impia nec veriti dominorum fallere dextras,
inclusi poenam exspectant.  Ne quaere doceri
615 quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.
Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
districti pendent; sedet, aeternumque sedebit,
infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis
admonet, et magna testatur voce per umbras:
620 “Discite justitiam moniti, et non temnere divos.”
Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem
imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;
ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.
625 Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.”

Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:
Sed jam age, carpe viam et susceptum perfice munus;
630 adceleremusait; “Cyclopum educta caminis
moenia conspicio atque adverso fornice portas,
haec ubi nos praecepta jubent deponere dona.”
Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,
corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
635 Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti
spargit aqua, ramumque adverso in limine figit.

His demum exactis, perfecto munere divae,
devenere locos laetos et amoena virecta
fortunatorum nemorum sedesque beatas.
640 Largior hic campos aether et lumine vestit
purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
contendunt ludo et fulva luctantur harena;
pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
645 Nec non Threicius longa cum veste sacerdos
obloquitur numeris septem discrimina vocum,
jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
magnanimi heroes, nati melioribus annis,
650 Ilusque Assaracusque et Trojae Dardanus auctor.
Arma procul currusque virum miratur inanes.
Stant terra defixae hastae, passimque soluti
per campum pascuntur equi.  Quae gratia currum
armorumque fuit vivis, quae cura nitentis
655 pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
vescentis, laetumque choro paeana canentis
inter odoratum lauri nemus, unde superne
plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
660 Hic manus ob patriam pugnando volnera passi,
quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
quique pii vates et Phoebo digna locuti,
inventas aut qui vitam excoluere per artes,
quique sui memores alios fecere merendo,
665 omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
Quos circumfusos sic est adfata Sybilla,
Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba
hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis:
Dicite, felices animae, tuque, optime vates,
670 quae regio Anchisen, quis habet locus?  Illius ergo
venimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.”
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
riparumque toros et prata recentia rivis
675 incolimus.  Sed vos, si fert ita corde voluntas,
hoc superate jugum; et facili jam tramite sistam.”
Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis
desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.

At pater Anchises penitus convalle virenti
680 inclusas animas superumque ad lumen ituras
lustrabat studio recolens, omnemque suorum
forte recensebat numerum carosque nepotes,
fataque fortunasque virum moresque manusque.
Isque ubi tendentem adversum per gramina videt
685 Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,
effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:
Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
vicit iter durum pietas?  Datur ora tueri,
nate, tua, et notas audire et reddere voces?
690 Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,
tempora dinumeransnec me mea cura fefellit.
Quas ego te terras et quanta per aequora vectum
accipio! quantis jactatum, nate, periclis!
Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!”
695 Ille autem:  “Tua me, genitor, tua tristis imago,
saepius occurrens, haec limina tendere adegit:
stant sale Tyrrheno classes.  Da jungere dextram,
da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.”
Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat.
700 Ter conatus ibi collo dare brachia circum,
ter frustra comprensa manus effugit imago,
[par levibus ventis volucrique simillima somno.]

Interea videt Aeneas in valle reducta
seclusum nemus et virgulta sonantia silvis,
705 Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
Hunc circum innumerae gentes populique volabant;
ac---velut in pratis ubi apes aestate serena
floribus insidunt variis, et candida circum
lilia funduntur---strepit omnis murmure campus.
710 Horrescit visu subito, causasque requirit
inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
quive viri tanto complerint agmine ripas.
Tum pater Anchises:  “Animae, quibus altera fato
corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
715 securos latices et longa oblivia potant.
[Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,]
jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
quo magis Italia mecum laetere reperta.”
O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
720 sublimis animas, iterumque ad tarda reverti
corpora?  Quae lucis miseris tam dira cupido?”
Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo
suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.

Principio caelum ac terras camposque liquentis
725 lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
730 Igneus est ollis vigor et caelestis origo
seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
735 Quin et supremo cum lumine vita reliquit,
non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
740 supplicia expendunt:  aliae panduntur inanes
suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
quisque suos patimur Manes; exinde per amplum
mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
745 donec longa dies, perfecto temporis orbe,
concretam exemit labem, purumque relinquit
aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
750 scilicet immemores supera ut convexa revisant,
rursus et incipiant in corpora velle reverti.”

Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam
conventus trahit in medios turbamque sonantem,
et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit
755 adversos legere, et venientum discere vultus.

Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
expediam dictis, et te tua fata docebo.
760 Ille, vides, pura juvenis qui nititur hasta,
proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras
aetherias Italo commixtus sanguine surget,
silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
765 educet silvis regem regumque parentem,
unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
Proxumus ille Procas, Trojanae gloria gentis,
et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet
Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis
770 egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.
Qui juvenes! Quantas ostentant, aspice, vires,
atque umbrata gerunt civili tempora quercu!
Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
hi Collatinas imponent montibus arces,
775 Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque.
Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
Quin et avo comitem sese Mavortius addet
Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
educet.  Viden, ut geminae stant vertice cristae,
et pater ipse suo superum jam signat honore?
En, hujus, nate, auspiciis illa incluta Roma
imperium terris, animos aequabit Olympo,
septemque una sibi muro circumdabit arces,
felix prole virum:  qualis Berecyntia mater
785 invehitur curru Phrygias turrita per urbes,
laeta deum partu, centum complexa nepotes,
omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
Romanosque tuos.  Hic Caesar et omnis Juli
790 progenies magnum caeli ventura sub axem.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
saecula qui rursus Latio regnata per arva
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
795 proferet imperium:  jacet extra sidera tellus,
extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
Hujus in adventum jam nunc et Caspia regna
responsis horrent divom et Maeotia tellus,
800 et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
nec, qui pampineis victor juga flectit habenis,
805 Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.
aut dubitamus adhuc virtute extendere vires,
aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
Quis procul ille autem ramis insignis olivae
sacra ferens?  Nosco crines incanaque menta
810 regis Romani, primus qui legibus urbem
fundabit, Curibus parvis et paupere terra
missus in imperium magnum.  Cui deinde subibit,
otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et jam desueta triumphis
815 agmina.  Quem juxta sequitur jactantior Ancus,
nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
ultoris Bruti, fascesque videre receptos?
Consulis imperium hic primus saevasque secures
820 accipiet, natosque pater nova bella moventes
ad poenam pulchra pro libertate vocabit.
Infelix, utcumque ferent ea facta minores,
vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
Quin Decios Drusosque procul saevumque securi
825 aspice Torquatum et referentem signa Camillum.
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
attigerint, quantas acies stragemque ciebunt!
830 Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
descendens, gener adversis instructus Eois.
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,
neu patriae validas in viscera vertite vires;
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
835 proice tela manu, sanguis meus!---
Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
840 ultus avos Trojae, templa et temerata Minervae.
Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?
Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium vel te sulco Serrane, serentem?
845 quo fessum rapitis, Fabii?  Tu Maxumus ille es,
unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,
credo equidem, vivos ducent de marmore voltus,
orabunt causas melius, caelique meatus
850 describent radio, et surgentia sidera dicent:
tu regere imperio populos, Romane, memento;
hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,
parcere subiectis, et debellare superbos.”

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
855 “Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
ingreditur, victorque viros supereminet omnes!
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.”
860 Atque hic Aeneas; una namque ire videbat
egregium forma juvenem et fulgentibus armis,
sed frons laeta parum, et dejecto lumina voltu:
Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
865 Quis strepitus circa comitum! Quantum instar in ipso!
Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.”
Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis:
O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
870 esse sinent.  Nimium vobis Romana propago
visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
campus aget gemitus, vel quae, liberine, videbis
funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
875 Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus jactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello
dextera! Non illi se quisquam impune tulisset
880 obvius armato, seu cum pedes iret in hostem,
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
tu Marcellus eris.  Manibus date lilia plenis,
purpureos spargam flores, animamque nepotis
885 his saltem adcumulem donis, et fungar inani
munere”---Sic tota passim regione vagantur
aeris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
incenditque animum famae venientis amore,
890 exin bella viro memorat quae deinde gerenda,
Laurentisque docet populos urbemque Latini,
et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
895 altera candenti perfecta nitens elephanto,
sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
prosequitur dictis, portaque emittit eburna,
ille viam secat ad naves sociosque revisit:
900 tum se ad Cajetae recto fert litore portum.
[Ancora de prora jacitur, stant litore puppes.]


Top