Ritchie’s Fabulae Faciles

PERSEUS (1-11)
1. THE ARK

Haec nārrantur ā poźtīs Perseō. Perseus fīlius erat Iovis, māximī deōrum; avus źius Acrisius appellābātur. Acrisius volźbat Perseum nepōtem suum necāre; nam propter ōrāculum puerum timźbat. Comprehendit igitur Perseum adhūc infantem, et cum mātre in arcā līgneā inclūsit. Tum arcam 5 ipsam in mare coniźcit. Danaź, Perseī māter, māgnopere territa est; tempestās enim māgna mare turbābat. Perseus autem in sinū mātris dormiźbat.

2. JUPITER SAVES HIS SON

Iuppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit. Tranquillum igitur fźcit mare, et arcam ad īnsulam Serīphum perdūxit. Hūius īnsulae Polydectźs tum rźx erat. Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaź in harźnā quiźtem capiźbat. Post breve tempus ā piscātōre 5quōdam reperta est, et ad domum rźgis Polydectis adducta est. Ille mātrem et puerum benīgnź excźpit, et eīs sźdem tūtam in fīnibus suīs dedit. Danaź hoc dōnum libenter accźpit, et prō tantō beneficiō rźgī grātiās źgit.

3. PERSEUS IS SENT ON HIS TRAVELS

Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et cum mātre suā vītam beātam agźbat. At Polydectźs Danaźn māgnopere amābat, atque eam in mātrimōnium dūcere volźbat. Hoc tamen cōnsilium Perseō minimź grātum erat. Polydectźs igitur Perseum dīmittere cōnstituit. Tum iuvenem ad vocāvit et haec 5dīxit: “Turpe est hanc īgnāvam vītam agere; iam dūdum adulźscźns es. Quō ūsque hīc manźbis? Tempus est arma capere et virtūtem praestāre. Hinc abī, et caput Medūsae mihi refer

4. PERSEUS GETS HIS OUTFIT

Perseus ubi haec audīvit, ex īnsulā discessit, et postquam ad continentem vźnit, Medūsam quaesīvit. Diū frūstrā quaerźbat; namque nātūram locī īgnōrābat. Tandem Apollō et Minerva viam dźmōnstrāvźrunt. Prīmum ad Graeās, sorōrźs Medūsae, pervźnit. Ab hīs tālāria et galeam magicam 5accźpit. Apollō autem et Minerva falcem et speculum dedźrunt. Tum postquam tālāria pedibus induit, in āera ascendit. Diū per āera volābat; tandem tamen ad eum locum vźnit ubi Medūsa cum cźterīs Gorgonibus habitābat. Gorgonźs autem mōnstra erant speciź horribilī; capita enim eārum anguibus omnīnō contźcta erant. Manūs etiam ex aere factae erant.

5. THE GORGON’S HEAD

Rźs difficillima erat caput Gorgonis abscīdere; źius enim cōnspectū homines in saxum vertźbantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseō dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum īnspiciźbat; hōc modō ad locum vźnit ubi Medūsa dormiźbat. Tum falce suā caput źius ūnō īctū 5abscīdit. Cźterae Gorgonźs statim ź somnō excitātae sunt, et ubi rem vīdźrunt, īrā commōtae sunt. Arma rapuźrunt, et Perseum occīdere volźbant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hoc fźcit, statim ź cōnspectū eārum źvāsit.

6. THE SEA-SERPENT

Post haec Perseus in fīnīs Aethiopum vźnit. Ibi Cźpheus quīdam illō tempore rźgnābat. Hic Neptūnum, maris deum, ōlim offenderat; Neptūnus autem mōnstrum saevissimum mīserat. Hoc cottīdiź ź marī veniźbat et hominźs dźvorābat. Ob hanc causam pavor animōs omnium occupāverat. 5Cźpheus igitur ōrāculum deī Hammōnis cōnsuluit, atque ā deō iūssus est fīliam mōnstrō trādere. Źius autem fīlia, nomine Andromeda, virgō fōrmōsissima erat. Cźpheus ubi haec audīvit, māgnum dolōrem percźpit. Volźbat tamen cīvīs suōs ź tantō perīculō extrahere, atque ob eam causam imperāta Hammōnis facere cōnstituit.

7. A HUMAN SACRIFICE

Tum rźx diem certam dīxit et omnia parāvit. Ubi ea diźs vźnit, Andromeda ad lītus dźducta est, et in cōnspectū omnium ad rūpem adligāta est. Omnźs fātum źius dźplōrābant, nec lacrimās tenźbant. At subitō, dum mōnstrum exspectant, Perseus accurrit; et ubi lacrimās vīdit, causam dolōris 5quaerit. Illī rem tōtam expōnunt et puellam dźmōnstrant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis audītur; simul mōnstrum horribilī speciź procul cōnspicitur. Źius cōnspectus timōrem māximum omnibus iniźcit. Mōnstrum māgnā celeritāte ad lītus contendit, iamque ad locum appropinquābat ubi puella stābat.

8. THE RESCUE

At Perseus ubi haec vīdit, gladium suum źdūxit, et postquam tālāria induit, in āera sublātus est. Tum dźsuper in mōnstrum impetum subitō fźcit, et gladiō suō collum źius graviter vulnerāvit. Mōnstrum ubi sźnsit vulnus, fremitum horribilem źdidit, et sine morā tōtum corpus in aquam 5mersit. Perseus dum circum lītus volat, reditum źius exspectābat. Mare autem intereā undique sanguine īnficitur. Post breve tempus bźlua rūrsus caput sustulit; mox tamen ā Perseō īctū graviōre vulnerāta est. Tum iterum in undās mersit, neque posteā vīsa est.

9. THE REWARD OF VALOR

Perseus postquam ad lītus dźscendit, prīmum tālāria exuit; tum ad rūpem vźnit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salūtis dźposuerat, et ubi Perseus adiit, terrōre paene exanimāta erat. Ille vīncula statim solvit, et puellam patrī reddidit. Cźpheus ob hanc rem māximō gaudiō 5adfectus est. Meritam grātiam prō tantō beneficiō Perseō rettulit; praetereā Andromedam ipsam in mātrimōnium dedit. Ille libenter hoc dōnum accźpit et puellam dūxit. Paucōs annōs cum uxōre suā in regiōne habitābat, et in māgnō honōre erat apud omnīs Aethiopźs. Māgnopere tamen mātrem suam rūrsus vidźre cupiźbat. Tandem igitur cum uxōre suā ź rźgnō 10Cźpheī discessit.

10. POLYDECTES IS TURNED TO STONE

Postquam Perseus ad īnsulam nāvem appulit, ad locum contulit ubi māter ōlim habitāverat, sed domum invźnit vacuam et omnīnō dźsertam. Trīs diźs per tōtam īnsulam mātrem quaerźbat; tandem quartō diź ad templum Diānae pervźnit. Hūc Danaź refūgerat, quod Polydectem timźbat. Perseus ubi haec 5cōgnōvit, īrā māgnā commōtus est; ad rźgiam Polydectis sine morā contendit, et ubi vźnit, statim in ātrium inrūpit. Polydectźs māgnō timōre adfectus est et fugere volźbat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput Medūsae mōnstrāvit; ille autem simul atque hoc vīdit, in saxum versus est.

11. THE ORACLE FULFILLED

Post haec Perseus cum uxōre suā ad urbem Acrisī rediit. Ille autem ubi Perseum vīdit, māgnō terrōre adfectus est; nam propter ōrāculum istud nepōtem suum adhūc timźbat. In Thessaliam igitur ad urbem Lārīsam statim refūgit, frūstrā tamen; neque enim fātum suum vītāvit. Post paucōs annōs 5rźx Lārīsae lūdōs māgnōs fźcit; nūntiōs in omnīs partīs dīmīserat et diem źdīxerat. Multī ex omnibus urbibus Graeciae ad lūdōs convźnźrunt. Ipse Perseus inter aliōs certāmen discōrum iniit. At dum discum conicit, avum suum cāsū occīdit; Acrisius enim inter spectātōrźs źius certāminis forte stābat.

HERCULES (12-56)
12. THE HATRED OF JUNO

Herculźs, Alcmźnae fīlius, ōlim in Graeciā habitābat. Hic omnium hominum validissimus fuisse dīcitur. At Iūnō, rźgīna deōrum, Alcmźnam ōderat et Herculem adhūc īnfantem necāre voluit. Mīsit igitur duās serpentīs saevissimās; hae mediā nocte in cubiculum Alcmźnae vźnźrunt, ubi Herculźs 5cum frātre suō dormiźbat. Nec tamen in cūnīs, sed in scūtō māgnō cubābant. Serpentźs iam appropinquāverant et scūtum movźbant; itaque puerī ź somnō excitātī sunt.

13. HERCULES AND THE SERPENTS

Īphiclźs, frāter Herculis, māgnā vōce exclāmāvit; sed Herculźs ipse, fortissimus puer, haudquāquam territus est. Parvīs manibus serpentīs statim prehendit, et colla eārum māgnā compressit. Tālī modō serpentźs ā puerō interfectae sunt. Alcmźna autem, māter puerōrum, clāmōrem 5audīverat, et marītum suum ź somnō excitāverat. Ille lūmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerōs properābat, sed ubi ad locum vźnit, rem mīram vīdit, Herculźs enim rīdźbat et serpentīs mortuās mōnstrābat.

14. THE MUSIC LESSON

Herculźs ā puerō corpus suum dīligenter exercźbat; māgnam partem diźī in palaestrā cōnsūmźbat; didicit etiam arcum intendere et tźla conicere. Hīs exercitātiōnibus vīrźs źius cōnfīrmātae sunt. In mūsicā etiam ā Linō centaurō źrudiźbātur (centaurī autem equī erant sed caput hominis 5habźbant); huic tamen artī minus dīligenter studźbat. Hic Linus Herculem ōlim obiūrgābat, quod nōn studiōsus erat; tum puer īrātus citharam subitō rapuit, et omnibus vīribus caput magistrī īnfźlīcis percussit. Ille īctū prōstrātus est, et paulō post ź vītā excessit, neque quisquam posteā id officium suscipere voluit.

15. HERCULES ESCAPES SACRIFICE

Hercule haec etiam inter alia nārrantur. Ōlim dum iter facit, in fīnīs Aegyptiōrum vźnit. Ibi rźx quīdam, nōmine Būsīris, illō tempore rźgnābat; hic autem vir crūdźlissimus hominźs immolāre cōnsuźverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniźcit. Tum nūntiōs dīmīsit et diem sacrificiō 5źdīxit. Mox ea diźs appetźbat, et omnia rīte parāta sunt. Manūs Herculis catźnīs ferreīs vinctae sunt, et mola salsa in caput źius īnspersa est. Mōs enim erat apud antīquōs salem et fār capitibus victimārum impōnere. Iam victima ad āram stābat; iam sacerdōs cultrum sūmpserat. Subitō tamen Herculźs māgnō cōnātū vincula perrūpit; tum īctū sacerdōtem prōstrāvit; 10alterō rźgem ipsum occīdit.

16. A CRUEL DEED

Herculźs iam adulźscźns Thźbīs habitābat. Rźx Thźbārum, vir īgnāvus, Creōn appellābātur. Minyae, gźns bellicōsissima, Thźbānīs fīnitimī erant. Lźgātī autem ā Minyīs ad Thźbānōs quotannīs mittźbantur; Thźbās veniźbant et centum bovźs postulābant. Thźbānī enim ōlim ā Minyīs 5superātī erant; tribūta igitur rźgī Minyārum quotannīs pendźbant. At Herculźs cīvīs suōs hōc stīpendiō līberāre cōnstituit; lźgātōs igitur comprehendit, atque aurīs eōrum abscīdit. Lźgātī autem apud omnīs gentīs sānctī habentur.

17. THE DEFEAT OF THE MINYAE

Ergīnus, rźx Minyārum, ob haec vehementer īrātus statim cum omnibus cōpiīs in fīnīs Thźbānōrum contendit. Creōn adventum źius per explōrātōrźs cōgnōvit. Ipse tamen pūgnāre nōluit, nam māgnō timōre adfectus erat; Thźbānī igitur Herculem imperātōrem creāvźrunt. Ille 5nūntiōs in omnīs partīs dīmīsit, et cōpiās coźgit; tum proximō diź cum māgnō exercitū profectus est. Locum idōneum dźlźgit et aciem īnstrūxit. Tum Thźbānī ź superiōre locō impetum in hostīs fźcźrunt. Illī autem impetum sustinźre nōn potuźrunt; itaque aciźs hostium pulsa est atque in fugam conversa.

18. MADNESS AND MURDER

Post hoc proelium Herculźs cōpiās suās ad urbem redūxit. Omnźs Thźbānī propter victōriam māximź gaudźbant; Creōn autem māgnīs honōribus Herculem decorāvit, atque fīliam suam in mātrimōnium dedit. Herculźs cum uxōre suā beātam vītam agźbat; sed post paucōs annōs subitō in furōrem incidit, 5atque līberōs suōs ipse suā manū occīdit. Post breve tempus ad sānitātem reductus est, et propter hoc facinus māgnō dolōre adfectus est; mox ex urbe effūgit et in silvās recźpit. Nōlźbant enim cīvźs sermōnem cum habźre.

19. HERCULES CONSULTS THE ORACLE

Herculźs tantum scelus expiāre māgnopere cupiźbat. Cōnstituit igitur ad ōrāculum Delphicum īre; hoc enim ōrāculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plūrimīs dōnīs ōrnātum. Hōc in templō sedźbat fźmina quaedam, nōmine P’thia et cōnsilium dabat iīs quī ad ōrāculum 5veniźbant. Haec autem fźmina ab ipsō Apolline docźbātur, et voluntātem deī hominibus źnūntiābat. Herculźs igitur, quī Apollinem praecipuź colźbat, hūc vźnit. Tum rem tōtam exposuit, neque scelus cźlāvit.

20. THE ORACLE’S REPLY

Ubi Herculźs fīnem fźcit, P’thia prīmō tacźbat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tīryntha īre, et Eurystheī rźgis omnia imperāta facere. Herculźs ubi haec audīvit, ad urbem illam contendit, et Eurystheō rźgī in servitūtem trādidit. Duodecim annōs crūdźlissimō Eurystheō serviźbat, et 5duodecim labōrźs, quōs ille imperāverat, cōnfźcit; hōc enim ūnō modō tantum scelus expiārī potuit. hīs labōribus plūrima ā poźtīs scrīpta sunt. Multa tamen quae poźtae nārrant vix crźdibilia sunt.

21. FIRST LABOR: THE NEMEAN LION

Prīmum ab Eurystheō iūssus est Herculźs leōnem occīdere quī illō tempore vallem Nemeaeam reddźbat īnfźstam. In silvās igitur in quibus leō habitābat statim contulit. Mox feram vīdit, et arcum, quem sźcum attulerat, intendit; źius tamen pellem, quae dźnsissima erat, trāicere 5nōn potuit. Tum clāvā māgnā quam semper gerźbat leōnem percussit, frūstrā tamen; neque enim hōc modō eum occīdere potuit. Tum dźmum collum mōnstrī bracchiīs suīs complexus est et faucīs źius omnibus vīribus compressit. Hōc modō leō brevī tempore exanimātus est; nūlla enim respīrandī facultās dabātur. Tum Herculźs cadāver ad oppidum in umerīs rettulit; et 10pellem, quam dźtrāxerat, posteā prō veste gerźbat. Omnźs autem quī eam regiōnem incolźbant, ubi fāmam morte leōnis accźpźrunt, vehementer gaudźbant et Herculem māgnō honōre habźbant.

22. SECOND LABOR: THE LERNEAN HYDRA

Paulō post iūssus est ab Eurystheō Hydram necāre. Hoc autem mōnstrum erat cui novem erant capita. Herculźs igitur cum amīcō Iolāō profectus est ad palūdem Lernaeam, in quā Hydra habitābat. Mox mōnstrum invźnit, et quamquam rźs erat māgnī perīculī, collum źius sinistrā prehendit. Tum 5dextrā capita novem abscīdere coepit; quotiźns tamen hoc fźcerat, nova capita exoriźbantur. Diū frūstrā labōrābat; tandem hōc cōnātū dźstitit. Deinde arborźs succīdere et īgnem accendere cōnstituit. Hoc celeriter fźcit, et postquam līgna īgnem comprehendźrunt, face ārdente colla adūssit, unde capita exoriźbantur. Nec tamen sine māgnō labōre haec 10fźcit; vźnit enim auxiliō Hydrae cancer ingźns, quī, dum Herculźs capita abscīdit, crūra źius mordźbat. Postquam mōnstrum tālī modō interfźcit, sagittās suās sanguine źius imbuit, itaque mortiferās reddidit.

23. THIRD LABOR: THE CERYNEAN STAG

Postquam Eurystheō caedźs Hydrae nūntiāta est, māgnus timor animum źius occupāvit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad referre; nōluit enim virum tantae audāciae in urbe retinźre. Hic autem cervus, cūius cornua aurea fuisse trāduntur, incrźdibilī fuit celeritāte. Herculźs 5igitur prīmō vestīgiīs eum in silvā persequźbātur; deinde ubi cervum ipsum vīdit, omnibus vīribus currere coepit. Ūsque ad vesperum currźbat, neque nocturnum tempus sibi ad quiźtem relinquźbat, frūstrā tamen; nūllō enim modō cervum cōnsequī poterat. Tandem postquam tōtum annum cucurrerat (ita trāditur), cervum cursū exanimātum cźpit, et vīvum ad Eurystheum 10rettulit.

24. FOURTH LABOR: THE ERYMANTHIAN BOAR

Tum vźrō iūssus est Herculźs aprum quendam capere quī illō tempore agrōs Erymanthiōs vāstābat et incolās hūius regiōnis māgnopere terrźbat. Herculźs rem suscźpit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum prōgressus est, aprō occurrit. Ille autem simul atque Herculem 5vīdit, statim refūgit; et timōre perterritus in altam fossam prōiźcit. Herculźs igitur laqueum quem attulerat iniźcit, et summā cum difficultāte aprum ź fossā extrāxit. Ille etsī fortiter repūgnābat, nūllō modō līberāre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vīvus relātus est.

25. HERCULES AT THE CENTAUR’S CAVE

quartō labōre, quem suprā nārrāvimus, haec etiam trāduntur. Herculźs dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiōnem vźnit quam centaurī incolźbant. Cum nox iam appeteret, ad spźluncam dźvertit in quā centaurus quīdam, nōmine Pholus, habitābat. 5Ille Herculem benīgnź excźpit et cźnam parāvit. At Herculźs postquam cźnāvit, vīnum ā Pholō postulāvit. Erat autem in spźluncā māgna amphora vīnō optimō replźta, quam centaurī ibi dźposuerant. Pholus igitur hoc vīnum dare nōlźbat, quod reliquōs centaurōs timźbat; nūllum tamen vīnum praeter hoc in spźluncā habźbat. “Hoc vīnuminquit, “mihi commissum 10est. igitur hoc dabō, centaurī interficientHerculźs tamen eum inrīsit, et ipse pōculum vīnī amphorā hausit.

26. THE FIGHT WITH THE CENTAURS

Simul atque amphora aperta est, odor iūcundissimus undique diffūsus est; vīnum enim suāvissimum erat. Centaurī nōtum odōrem sźnsźrunt et omnźs ad locum convźnźrunt. Ubi ad spźluncam pervźnźrunt, māgnopere īrātī erant quod Herculem 5bibentem vīdźrunt. Tum arma rapuźrunt et Pholum interficere volźbant. Herculźs tamen in aditū spźluncae cōnstitit et impetum eōrum fortissimź sustinźbat. Facźs ārdentīs in eōs coniźcit; multōs etiam sagittīs suīs vulnerāvit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae ōlim imbūtae erant. Omnźs igitur quōs ille sagittīs vulnerāverat venźnō statim 10absūmptī sunt; reliquī autem ubi hoc vīdźrunt, terga vertźrunt et fugā salūtem petiźrunt.

27. THE FATE OF PHOLUS

Postquam reliquī fūgźrunt, Pholus ex spźluncā źgressus est, et corpora spectābat eōrum quī sagittīs interfectī erant. Māgnopere autem mīrātus est quod tam levī vulnere exanimātī erant, et causam źius reī quaerźbat. Adiit igitur locum ubi cadāver cūiusdam centaurī iacźbat, et sagittam ź 5vulnere trāxit. Haec tamen sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ź manibus źius lapsa est, et pedem leviter vulnerāvit. Ille extemplō dolōrem gravem per omnia membra sźnsit, et post breve tempus venźnī exanimātus est. Mox Herculźs, quī reliquōs centaurōs secūtus erat, ad spźluncam rediit, et māgnō cum dolōre Pholum mortuum vīdit. Multīs cum lacrimīs corpus amīcī 10ad sepultūram dedit; tum, postquam alterum pōculum vīnī exhausit, somnō dedit.

28. FIFTH LABOR: THE AUGEAN STABLES

Deinde Eurystheus Herculī hunc labōrem graviōrem imposuit. Augźās quīdam, quī illō tempore rźgnum in Źlide obtinźbat, tria mīlia boum habźbat. in stabulō ingentis māgnitūdinis inclūdźbantur. Stabulum autem inluviź ac squālōre erat obsitum, neque enim ad hoc tempus umquam pūrgātum erat. Hoc 5Herculźs intrā spatium ūnīus diźī pūrgāre iūssus est. Ille, etsī rźs erat multae operae, negōtium suscźpit. Prīmum māgnō labōre fossam duodźvīgintī pedum dūxit, per quam flūminis aquam montibus ad mūrum stabulī perdūxit. Tum postquam mūrum perrūpit, aquam in stabulum immīsit et tālī modō contrā opīniōnem omnium opus cōnfźcit.

29. SIXTH LABOR: THE STYMPHALIAN BIRDS

Post paucōs diźs Herculźs ad oppidum Stymphālum iter fźcit; imperāverat enim Eurystheus ut avīs Stymphālidźs necāret. Hae avźs rōstra aźnea habźbant et carne hominum vźscźbantur. Ille postquam ad locum pervźnit, lacum vīdit; in hōc autem lacū, quī nōn procul erat ab oppidō, avźs 5habitābant. Nūlla tamen dabātur appropinquandī facultās; lacus enim nōn ex aquā sed ź līmō cōnstitit. Herculźs igitur neque pedibus neque lintre prōgredī potuit. Ille cum māgnam partem diźī frūstrā cōnsūmpsisset, hōc cōnātū dźstitit et ad Volcānum contulit, ut auxilium ab peteret. Volcānus (quī ab 10fabrīs māximź colźbātur) crepundia quae ipse ex aere fabricātus erat Herculī dedit. Hīs Herculźs tam ācrem crepitum fźcit ut avźs perterritae āvolārent. Ille autem, dum āvolant, māgnum numerum eārum sagittīs trānsfīxit.

30. SEVENTH LABOR: THE CRETAN BULL

Tum Eurystheus Herculī imperāvit ut taurum quendam ferōcissimum ex īnsulā Crźtā vīvum referret. Ille igitur nāvem cōnscendit, et cum ventus idōneus esset, statim solvit. Cum tamen īnsulae iam appropinquāret, tanta tempestās subitō coorta est ut nāvis cursum tenźre nōn posset. Tantus 5autem timor animōs nautārum occupāvit ut paene omnem spem salūtis dźpōnerent. Herculźs tamen, etsī nāvigandī imperītus erat, haudquāquam territus est. Post breve tempus summa tranquillitās cōnsecūta est, et nautae, quī ex timōre iam recźperant, nāvem incolumem ad terram appulźrunt. Herculźs ź 10nāvī źgressus est, et cum ad rźgem Crźtae vźnisset, causam veniendī docuit. Deinde, postquam omnia parāta sunt, ad eam regiōnem contendit quam taurus vāstābat. Mox taurum vīdit, et quamquam rźs erat māgnī perīculī, cornua źius prehendit. Tum, cum ingentī labōre mōnstrum ad nāvem trāxisset, cum praedā in Graeciam rediit.

31. EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF DIOMEDE

Postquam ex īnsulā Crźtā rediit, Herculźs ab Eurystheō in Thrāciam missus est, ut equōs Diomźdis redūceret. equī carne hominum vźscźbantur; Diomźdźs autem, vir crūdźlissimus, illīs obiciźbat peregrīnōs omnīs quī in eam regiōnem vźnerant. Herculźs igitur māgnā celeritāte in Thrāciam 5contendit et ab Diomźde postulāvit ut equī sibi trāderentur. Cum tamen ille hoc facere nōllet, Herculźs īrā commōtus rźgem interfźcit et cadāver źius equīs obicī iussit. Ita mīra rźrum commūtātiō facta est; is enim quī anteā multōs cum cruciātū necāverat ipse eōdem suppliciō necātus est. Cum haec nūntiāta 10essent, omnźs quī eam regiōnem incolźbant māximā laetitiā adfectī sunt et Herculī meritam grātiam referźbant. Nōn modo māximīs honōribus et praemiīs eum decorāvźrunt sed ōrābant etiam ut rźgnum ipse susciperet. Ille tamen hoc facere nōlźbat, et cum ad mare rediisset, nāvem occupāvit. Ubi omnia ad nāvigandum parāta sunt, equōs in nāvī conlocāvit; deinde, 15cum idōneam tempestātem nactus esset, sine morā ź portū solvit, et paulō post equōs in lītus Argolicum exposuit.

32. NINTH LABOR: THE GIRDLE OF HIPPOLYTE

Gźns Amāzonum dīcitur omnīnō ex mulieribus cōnstitisse. Hae summam scientiam reī mīlitāris habźbant, et tantam virtūtem adhibźbant ut cum virīs proelium committere audźrent. Hippolytź, Amāzonum rźgīna, balteum habuit celeberrimum quem Mārs dederat. Admźta autem, Eurystheī fīlia, 5fāmam hōc balteō accźperat et eum possidźre vehementer cupiźbat. Eurystheus igitur Herculī mandāvit ut cōpiās cōgeret et bellum Amāzonibus īnferret. Ille nūntiōs in omnīs partīs dīmīsit, et cum māgna multitūdō convźnisset, eōs dźlźgit quī māximum ūsum in mīlitārī habźbant.

33. THE GIRDLE IS REFUSED

Hīs virīs Herculźs persuāsit, postquam causam itineris exposuit, ut sźcum iter facerent. Tum cum iīs quibus persuāserat nāvem cōnscendit, et cum ventus idōneus esset, post paucōs diźs ad ōstium flūminis Thermōdontis appulit. Postquam in fīnīs Amāzonum vźnit, nūntium ad Hippolytam mīsit, 5quī causam veniendī docźret et balteum pōsceret. Ipsa Hippolytź balteum trādere volźbat, quod Herculis virtūte fāmam accźperat; reliquae tamen Amāzonźs persuāsźrunt ut negāret. At Herculźs, cum haec nūntiāta essent, bellī fortūnam temptāre cōnstituit. Proximō igitur diź cum cōpiās źdūxisset, locum idōneum dźlźgit et hostīs 10ad pūgnam źvocāvit. Amāzonźs quoque cōpiās suās ex castrīs źdūxźrunt et nōn māgnō intervāllō ab Hercule aciem īnstrūxźrunt.

34. THE BATTLE

Palūs erat nōn māgna inter duo exercitūs; neutrī tamen initium trānseundī facere volźbant. Tandem Herculźs sīgnum dedit, et ubi palūdem trānsiit, proelium commīsit. Amāzonźs impetum virōrum fortissimź sustinuźrunt, et contrā opīniōnem 5omnium tantam virtūtem praestitźrunt ut multōs eōrum occīderint, multōs etiam in fugam coniźcerint. Virī enim novō genere pūgnae perturbābantur nec māgnam virtūtem praestābant. Herculźs autem cum haec vidźret, suīs fortūnīs dźspźrāre coepit. Mīlitźs igitur vehementer cohortātus est ut prīstinae virtūtis memoriam retinźrent neu tantum dźdecus admitterent, 10hostiumque impetum fortiter sustinźrent; quibus verbīs animōs omnium ita źrźxit ut multī etiam quī vulneribus cōnfectī essent proelium sine morā redintegrārent.

35. THE DEFEAT OF THE AMAZONS

Diū et ācriter pūgnātum est; tandem tamen ad sōlis occāsum tanta commūtātiō rźrum facta est ut mulierźs terga verterent et fugā salūtem peterent. Multae autem vulneribus dźfessae dum fugiunt captae sunt, in quō numerō ipsa erat Hippolytź. Herculźs summam clźmentiam praestitit, et 5postquam balteum accźpit, lībertātem omnibus captīvīs dedit. Tum vźrō sociōs ad mare redūxit, et quod nōn multum aestātis supererat, in Graeciam proficīscī mātūrāvit. Nāvem igitur cōnscendit, et tempestātem idōneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervźnit, ad urbem Trōiam nāvem appellere cōnstituit, frūmentum enim quod sźcum 10habźbat iam dźficere coeperat.

36. LAOMEDON AND THE SEA-MONSTER

Lāomedōn quīdam illō tempore rźgnum Trōiae obtinźbat. Ad hunc Neptūnus et Apollō annō superiōre vźnerant, et cum Trōia nōndum moenia habźret, ad hoc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen hōrum auxiliō moenia cōnfecta sunt, nōlźbat Lāomedōn praemium quod prōposuerat persolvere. 5Neptūnus igitur et Apollō ob hanc causam īrātī mōnstrum quoddam mīsźrunt speciź horribilī, quod cottīdiź ź marī veniźbat et homines pecudźsque vorābat. Trōiānī autem timōre perterritī in urbe continźbantur, et pecora omnia ex agrīs intrā mūrōs compulerant. Lāomedōn hīs rźbus commōtus ōrāculum cōnsuluit, ac deus praecźpit ut filiam Hźsionem mōnstrō 10obiceret.

37. THE RESCUE OF HESIONE

Lāomedōn, cum hoc respōnsum renūntiātum esset, māgnum dolōrem percźpit; sed tamen, ut cīvīs suōs tantō perīculō līberāret, ōrāculō pārźre cōnstituit et diem sacrificiō dīxit. Sed sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum Herculźs tempore opportūnissimō Trōiam attigit; ipsō enim temporis punctō 5quō puella catźnīs vincta ad lītus dźdūcźbātur ille nāvem appulit. Herculźs ź nāvī źgressus rźbus quae gerźbantur certior factus est; tum īrā commōtus ad rźgem contulit et auxilium suum obtulit. Cum rźx libenter concessisset ut, posset, puellam līberāret, Herculźs mōnstrum interfźcit; et puellam, quae iam omnem spem salūtis dźposuerat, 10incolumem ad patrem redūxit. Lāomedōn māgnō cum gaudiō fīliam suam accźpit, et Herculī prō tantō beneficiō meritam grātiam rettulit.

38. TENTH LABOR: THE OXEN OF GERYON

Tum vźrō missus est Herculźs ad īnsulam Erythīam, ut bovźs Gźryonis arcesseret. Rźs erat summae difficultātis, quod bovźs ā quōdam Eurytiōne et ā cane bicipite custōdiźbantur. Ipse autem Gźryōn speciem horribilem praebźbat; tria enim corpora inter coniūncta habźbat. Herculźs tamen 5etsī intellegźbat quantum perīculum esset, negōtium suscźpit; ac postquam per multās terrās iter fźcit, ad eam partem Libyae pervźnit quae Eurōpae proxima est. Ibi in utrōque lītore fretī quod Eurōpam ā Libyā dīvidit columnās cōnstituit, quae posteā Herculis Columnae appellābantur.

39. THE GOLDEN SHIP

Dum hīc morātur, Herculźs māgnum incommodum ex calōre sōlis accipiźbat; tandem igitur īrā commōtus arcum suum intendit et sōlem sagittīs petiit. Sōl tamen audāciam virī tantum admīrātus est ut lintrem auream dederit. Herculźs hoc dōnum libentissimź accźpit, nūllam enim nāvem in 5hīs regiōnibus invenīre potuerat. Tum lintrem dźdūxit, et ventum nactus idōneum post breve tempus ad īnsulam pervźnit. Ubi ex incolīs cōgnōvit quō in locō bovźs essent, in eam partem statim profectus est et ā rźge Gźryone postulāvit ut bovźs sibi trāderentur. Cum tamen ille hoc facere nōllet, Herculźs et rźgem ipsum et Eurytiōnem, quī erat ingentī 10māgnitūdine corporis, interfźcit.

40. A MIRACULOUS HAIL-STORM

Tum Herculźs bovźs per Hispāniam et Liguriam compellere cōnstituit; postquam igitur omnia parāta sunt, bovźs ex īnsulā ad continentem trānsportāvit. Ligurźs autem, gźns bellicōsissima, dum ille per fīnīs eōrum iter facit, māgnās cōpiās coźgźrunt atque eum longius prōgredī 5prohibźbant. Herculźs māgnam difficultātem habźbat, barbarī enim in locīs superiōribus cōnstiterant et saxa tźlaque in eum coniciźbant. Ille quidem paene omnem spem salūtis dźposuerat, sed tempore opportūnissimō Iuppiter imbrem lapidum ingentium ź caelō dźmīsit. tantā cecidźrunt ut māgnum numerum Ligurum occīderint; ipse tamen Herculźs (ut in tālibus 10rźbus accidere cōnsuźvit) nihil incommodī cźpit.

41. THE PASSAGE OF THE ALPS

Postquam Ligurźs hōc modō superātī sunt, Herculźs quam celerrimź prōgressus est et post paucōs diźs ad Alpīs pervźnit. Necesse erat hās trānsīre, ut in Ītaliam bovźs ageret; rźs tamen summae erat difficultātis. enim montźs, quī ūlteriōrem ā citeriōre Galliā 5dīvidunt, nive perennī sunt tźctī; quam ob causam neque frūmentum neque pābulum in hīs regiōnibus invenīrī potest. Herculźs igitur antequam ascendere coepit, māgnam cōpiam frūmentī et pābulī comparāvit et hōc commeātū bovźs onerāvit. Postquam in hīs rźbus trīs diźs cōnsūmpserat, quartō diź profectus est, et contrā omnium opīniōnem bovźs incolumīs in 10Ītaliam trādūxit.

42. CACUS STEALS THE OXEN

Brevī tempore ad flūmen Tiberim vźnit. Tum tamen nūlla erat urbs in locō, Rōma enim nōndum condita erat. Herculźs itinere fessus cōnstituit ibi paucōs diźs morārī, ut ex labōribus recreāret. Haud procul ā valle ubi bovźs pāscźbantur spźlunca erat, in quā Cācus, horribile mōnstrum, 5tum habitābat. Hic speciem terribilem praebźbat, nōn modo quod ingentī māgnitūdine corporis erat, sed quod īgnem ex ōre exspīrābat. Cācus autem adventū Herculis fāmam accźperat; noctū igitur vźnit, et dum Herculźs dormit, quattuor pulcherrimōrum boum abripuit. Hōs caudīs in spźluncam trāxit, Herculźs ź vestīgiīs cōgnōscere posset quō in locō cźlātī 10essent.

43. HERCULES DISCOVERS THE THEFT

Posterō diź simul atque ź somnō excitātus est, Herculźs fūrtum animadvertit et bovźs āmissōs omnibus locīs quaerźbat. Hōs tamen nūsquam reperīre poterat, nōn modo quod locī nātūram īgnōrābat, sed quod vestīgiīs falsīs dźceptus est. Tandem cum māgnam partem diźī frūstrā 5cōnsūmpsisset, cum reliquīs bōbus prōgredī cōnstituit. At dum proficīscī parat, ūnus ź bōbus quōs sźcum habuit mūgīre coepit. Subitō quī in spźluncā inclūsī erant mūgītum reddidźrunt, et hōc modō Herculem certiōrem fźcźrunt quō in locō cźlātī essent. Ille vehementer īrātus ad spźluncam quam celerrimź contulit, ut praedam reciperet. At Cācus 10saxum ingźns ita dźiźcerat ut aditus spźluncae omnīnō obstruerźtur.

44. HERCULES AND CACUS

Herculźs cum nūllum alium introitum reperīre posset, hoc saxum āmovźre cōnātus est, sed propter źius māgnitūdinem rźs erat difficillima. Diū frūstrā labōrābat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen māgnō cōnātū saxum āmōvit et spźluncam patefźcit. Ibi āmissōs bovźs māgnō cum 5gaudiō cōnspźxit; sed Cācum ipsum vix cernere potuit, quod spźlunca replźta erat fūmō quem ille mōre suō źvomźbat. Herculźs inūsitātā speciź turbātus breve tempus haesitābat; mox tamen in spźluncam inrūpit et collum mōnstrī bracchiīs complexus est. Ille etsī multum repūgnāvit, nūllō modō līberāre potuit, et cum nūlla facultās respīrandī darźtur, 10mox exanimātus est.

45. ELEVENTH LABOR: THE GOLDEN APPLES OF THE HESPERIDES

Eurystheus postquam bovźs Gźryonis accźpit, labōrem ūndecimum Herculī imposuit, graviōrem quam quōs suprā nārrāvimus. Mandāvit enim ut aurea pōma ex hortō Hesperidum auferret. Hesperidźs autem nymphae erant quaedam fōrmā praestantissimā, quae in terrā longinquā habitābant, et quibus 5aurea quaedam pōma ā Iūnōne commissa erant. Multī hominźs aurī cupiditāte inductī haec pōma auferre iam anteā cōnātī erant. Rźs tamen difficillima erat, namque hortus in quō pōma erant mūrō ingentī undique circumdatus erat; praetereā dracō quīdam cui centum erant capita portam hortī dīligenter custōdiźbat. Opus igitur quod Eurystheus Herculī imperāverat 10erat summae difficultātis, nōn modo ob causās quās memorāvimus, sed etiam quod Herculźs omnīnō īgnōrābat quō in locō hortus ille situs esset.

46. HERCULES ASKS AID OF ATLAS

Herculźs quamquam quiźtem vehementer cupiźbat, tamen Eurystheō pārźre cōnstituit, et simul ac iūssa źius accźpit, proficīscī mātūrāvit. Ā multīs mercātōribus quaesīverat quō in locō Hesperidźs habitārent, nihil tamen certum reperīre potuerat. Frūstrā per multās terrās iter fźcit et 5multa perīcula subiit; tandem, cum in hīs itineribus tōtum annum cōnsūmpsisset, ad extrźmam partem orbis terrārum, quae proxima est ōceanō, pervźnit. Hīc stābat vir quīdam, nomine Atlās, ingentī māgnitūdine corporis, quī caelum (ita trāditum est) umerīs suīs sustinźbat, in terram dźcideret. Herculźs tantās vīrīs māgnopere mīrātus statim in 10conloquium cum Atlante vźnit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab petiit.

47. HERCULES BEARS UP THE HEAVENS

Atlās autem Herculī māximź prōdesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certō scīvit quō in locō esset hortus. Postquam igitur audīvit quam ob causam Herculźs vźnisset, “Ipseinquit, “ad hortum ībō et fīliābus meīs persuādźbō ut pōma suā sponte trādantHerculźs cum 5haec audīret, māgnopere gāvīsus est; vim enim adhibźre nōluit, rźs aliter fierī posset. Cōnstituit igitur oblātum auxilium accipere. Atlās tamen postulāvit ut, dum ipse abesset, Herculźs caelum umerīs sustinźret. Hoc autem negōtium Herculźs libenter suscźpit, et (quamquam rźs erat summī labōris) tōtum pondus caelī continuōs complūrīs diźs sōlus sustinźbat.

48. THE RETURN OF ATLAS

Atlās intereā abierat et ad hortum Hesperidum, quī pauca mīlia passuum aberat, quam celerrimź contulerat. cum vźnisset, causam veniendī exposuit et fīliās suās vehementer hortātus est ut pōma trāderent. Illae diū haerźbant; nōlźbant enim hoc facere, quod ab ipsā Iūnōne (ita ut ante 5dictum est) hoc mūnus accźpissent. Atlās tamen aliquandō iīs persuāsit ut sibi pārźrent, et pōma ad Herculem rettulit. Herculźs intereā cum plūrīs diźs exspectāvisset neque ūllam fāmam reditū Atlantis accźpisset, hāc morā graviter commōtus est. Tandem quīntō diź Atlantem vīdit redeuntem, et mox māgnō cum gaudiō pōma accźpit; tum, postquam grātiās prō tantō 10beneficiō źgit, ad Graeciam proficīscī mātūrāvit.

49. TWELFTH LABOR: CERBERUS THE THREE-HEADED DOG

Postquam aurea pōma ad Eurystheum relāta sunt, ūnus modo relinquźbātur ź duodecim labōribus quōs P’thia Herculī praecźperat. Eurystheus autem cum Herculem māgnopere timźret, eum in aliquem locum mittere volźbat unde numquam redīre posset. Negōtium igitur dedit ut canem Cerberum ex Orcō 5in lūcem traheret. Hoc opus omnium difficillimum erat, nźmō enim umquam ex Orcō redierat. Praetereā Cerberus iste mōnstrum erat horribilī speciź, cui tria erant capita serpentibus saevīs cincta. Antequam tamen hōc labōre nārrāmus, nōn aliźnum vidźtur, quoniam Orcō mentiōnem fźcimus, pauca regiōne prōpōnere.

50. CHARON’S FERRY

Orcō, quī īdem Hādźs appellābātur, haec trāduntur. Ut quisque vītā dźcesserat, mānźs źius ad Orcum, sźdem mortuōrum, ā deō Mercuriō dźdūcźbantur. Hūius regiōnis, quae sub terrā fuisse dīcitur, rźx erat Plūtō, cui uxor erat Prōserpina, Iovis et Cereris fīlia. Mānźs igitur ā 5Mercuriō dźductī prīmum ad rīpam veniźbant Stygis flūminis, quō rźgnum Plūtōnis continźtur. Hoc trānsīre necesse erat antequam in Orcum venīre possent. Cum tamen in hōc flūmine nūllus pōns factus esset, mānźs trānsvehźbantur ā Charonte quōdam, quī cum parvā scaphā ad rīpam exspectābat. Charōn prō hōc officiō mercźdem postulābat, neque quemquam, 10nisi hoc praemium prius dedisset, trānsvehere volźbat. Quam ob causam mōs erat apud antīquōs nummum in ōre mortuī pōnere cōnsiliō, ut cum ad Stygem vźnisset, pretium trāiectūs solvere posset. autem quī post mortem in terrā nōn sepultī erant Stygem trānsīre nōn potuźrunt, sed in rīpā per centum annōs errāre coāctī sunt; tum dźmum Orcum intrāre licuit.

51. THE REALM OF PLUTO

Ut autem mānźs Stygem hōc modō trānsierant, ad alterum veniźbant flūmen, quod Lźthź appellābātur. Ex hōc flūmine aquam bibere cōgźbantur; quod cum fźcissent, rźs omnīs in vītā gestās ź memoriā dźpōnźbant. Dźnique ad sźdem ipsīus Plūtōnis veniźbant, cūius introitus ā cane Cerberō 5custōdiźbātur. Ibi Plūtō nigrō vestītū indūtus cum uxōre Prōserpinā in soliō sedźbat. Stābant etiam nōn procul ab locō tria alia solia, in quibus sedźbant Mīnōs, Rhadamanthus, Aeacusque, iūdicźs apud īnferōs. mortuīs iūs dīcźbant et praemia poenāsque cōnstituźbant. Bonī enim in Campōs Źlysiōs, sźdem beātōrum, veniźbant; improbī autem in Tartarum 10mittźbantur ac multīs et variīs suppliciīs ibi excruciābantur.

52. HERCULES CROSSES THE STYX

Herculźs postquam imperia Eurystheī accźpit, in Lacōniam ad Taenarum statim contulit; ibi enim spźlunca erat ingentī māgnitūdine, per quam, ut trādźbātur, hominźs ad Orcum dźscendźbant. cum vźnisset, ex incolīs quaesīvit quō in locō spźlunca illa sita esset; quod cum cōgnōvisset, 5sine morā dźscendere cōnstituit. Nec tamen sōlus hoc iter faciźbat, Mercurius enim et Minerva sociōs adiūnxerant. Ubi ad rīpam Stygis vźnit, Herculźs scapham Charontis cōnscendit, ut ad ūlteriōrem rīpam trānsīret. Cum tamen Herculźs vir esset ingentī māgnitūdine corporis, Charōn solvere nōlźbat; māgnopere enim verźbātur scapha sua tantō 10pondere onerāta in mediō flūmine mergerźtur. Tandem tamen minīs Herculis territus Charōn scapham solvit, et eum incolumem ad ūlteriōrem rīpam perdūxit.

53. THE LAST LABOR IS ACCOMPLISHED

Postquam flūmen Stygem hōc modō trānsiit, Herculźs in sźdem ipsīus Plūtōnis vźnit; et postquam causam veniendī docuit, ab petīvit ut Cerberum auferre sibi licźret. Plūtō, quī Hercule fāmam accźperat, eum benīgnź excźpit, et facultātem quam ille petźbat libenter dedit. 5Postulāvit tamen ut Herculźs ipse, cum imperāta Eurystheī fźcisset, Cerberum in Orcum rūrsus redūceret. Herculźs hoc pollicitus est, et Cerberum, quem nōn sine māgnō perīculō manibus prehenderat, summō cum labōre ex Orcō in lūcem et ad urbem Eurystheī trāxit. cum vźnisset, tantus timor animum Eurystheī occupāvit ut ex ātriō statim refūgerit; cum 10autem paulum ex timōre recźpisset, multīs cum lacrimīs obsecrāvit Herculem ut mōnstrum sine morā in Orcum redūceret. Sīc contrā omnium opīniōnem duodecim illī labōrźs quōs P’thia praecźperat intrā duodecim annōs cōnfectī sunt; quae cum ita essent, Herculźs servitūte tandem līberātus māgnō cum gaudiō Thźbās rediit.

54. THE CENTAUR NESSUS

Posteā Herculźs multa alia praeclāra perfźcit, quae nunc perscrībere longum est. Tandem iam aetāte prōvectus Dźianīram, Oeneī fīliam, in mātrimōnium dūxit; post tamen trīs annōs accidit ut puerum quendam, cui nōmen erat Eunomus, cāsū occīderit. Cum autem mōs esset ut quis 5hominem cāsū occīdisset, in exsilium īret, Herculźs cum uxōre suā ź fīnibus źius cīvitātis exīre mātūrāvit. Dum tamen iter faciunt, ad flūmen quoddam pervźnźrunt in quō nūllus pōns erat; et dum quaerunt quōnam modō flūmen trānseant, accurrit centaurus Nessus, quī viātōribus auxilium obtulit. Herculźs igitur uxōrem suam in tergum Nessī imposuit; tum ipse 10flūmen trānāvit. Nessus autem paulum in aquam prōgressus ad rīpam subitō revertźbātur et Dźianīram auferre cōnābātur. Quod cum animadvertisset Herculźs, īrā graviter commōtus arcum intendit et pectus Nessī sagittā trānsfīxit.

55. THE POISONED ROBE

Nessus igitur sagittā Herculis trānsfīxus moriźns humī iacźbat; at occāsiōnem suī ulcīscendī dīmitteret, ita locūtus est: “, Dźianīra, verba morientis audī. amōrem marītī tuī cōnservāre vīs, hunc sanguinem quī nunc ź pectore meō effunditur sūme ac repōne; tum, umquam in 5suspīciōnem tibi vźnerit, vestem marītī hōc sanguine īnficiźsHaec locūtus Nessus animam efflāvit; Dźianīra autem nihil malī suspicāta imperāta fźcit. Paulō post Herculźs bellum contrā Eurytum, rźgem Oechaliae, suscźpit; et cum rźgem ipsum cum fīliīs interfźcisset, Iolźn źius fīliam captīvam sźcum redūxit. Antequam tamen domum vźnit, nāvem ad 10Cźnaeum prōmunturium appulit, et in terram źgressus āram cōnstituit, ut Iovī sacrificāret. Dum tamen sacrificium parat, Licham comitem suum domum mīsit, quī vestem albam referret; mōs enim erat apud antīquōs, dum sacrificia facerent, albam vestem gerere. At Dźianīra verita Herculźs amōrem ergā Iolźn habźret, vestem priusquam Lichae dedit, sanguine Nessī 15īnfźcit.

56. THE DEATH OF HERCULES

Herculźs nihil malī suspicāns vestem quam Lichās attulerat statim induit; paulō post tamen dolōrem per omnia membra sźnsit, et quae causa esset źius reī māgnopere mirābātur. Dolōre paene exanimātus vestem dźtrahere cōnātus est; illa tamen in corpore haesit, neque ūllō modō abscindī 5potuit. Tum dźmum Herculźs quasi furōre impulsus in montem Octam contulit, et in rogum, quem summā celeritāte exstrūxit, imposuit. Hoc cum fźcisset, eōs quī circumstābant ōrāvit ut rogum quam celerrimź succenderent. Omnźs diū recūsābant; tandem tamen pāstor quīdam ad misericordiam inductus īgnem subdidit. Tum, dum omnia fūmō obscūrantur, 10Herculźs dźnsā nūbe vźlātus ā Iove in Olympum abreptus est.

THE ARGONAUTS (57-80)
57. THE WICKED UNCLE

Erant ōlim in Thessaliā duo frātrźs, quōrum alter Aesōn, Peliās alter appellābātur. Aesōn prīmō rźgnum obtinuerat; at post paucōs annōs Peliās rźgnī cupiditāte adductus nōn modo frātrem suum expulit, sed etiam in animō habźbat Iāsonem, Aesonis fīlium, interficere. Quīdam tamen ex 5amīcīs Aesonis, ubi sententiam Peliae cōgnōvźrunt, puerum ź tantō perīculō źripere cōnstituźrunt. Noctū igitur Iāsonem ex urbe abstulźrunt, et cum posterō diź ad rźgem rediissent, renūntiāvźrunt puerum mortuum esse. Peliās cum hoc audīvisset, etsī vźrā māgnum gaudium percipiźbat, speciem tamen dolōris praebuit et quae causa esset mortis quaesīvit. Illī 10autem cum bene intellegerent dolōrem źius falsum esse, nesciō quam fābulam morte puerī finxźrunt.

58. A FATEFUL ACCIDENT

Post breve tempus Peliās, veritus rźgnum suum tantā et fraude occupātum āmitteret, amīcum quendam Delphōs mīsit, quī ōrāculum cōnsuleret. Ille igitur quam celerrimź Delphōs contulit et quam ob causam vźnisset dźmōnstrāvit. Respondit ōrāculum nūllum esse in 5praesentiā perīculum; monuit tamen Peliam ut quis ūnum calceum gerźns venīret, eum cavźret. Post paucīs annīs accidit ut Peliās māgnum sacrificium factūrus esset; nūntiōs in omnīs partīs dīmīserat et certam diem conveniendī dīxerat. Diź cōnstitūtā māgnus hominum numerus undique ex agrīs convźnit; in hīs autem vźnit etiam Iāsōn, quī ā pueritiā apud 10centaurum quendam habitāverat. Dum tamen iter facit, ūnum ź calceīs in trānseundō nesciō quō flūmine āmīsit.

59. THE GOLDEN FLEECE

Iāsōn igitur cum calceum āmissum nūllō modō recipere posset, ūnō pede nūdō in rźgiam pervźnit. Quem cum Peliās vīdisset, subitō timōre adfectus est; intellźxit enim hunc esse hominem quem ōrāculum dźmōnstrāvisset. Hoc igitur cōnsilium iniit. Rźx erat quīdam Aeźtźs, quī rźgnum Colchidis illō 5tempore obtinźbat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus ōlim ibi relīquerat. Cōnstituit igitur Peliās Iāsonī negōtium dare ut hōc vellere potīrźtur; cum enim rźs esset māgnī perīculī, eum in itinere peritūrum esse spźrābat. Iāsonem igitur ad arcessīvit, et eum cohortātus quid fierī vellet docuit. Ille etsī intellegźbat rem esse 10difficillimam, negōtium libenter suscźpit.

60. THE BUILDING OF THE GOOD SHIP ARGO

Cum tamen Colchis multōrum diźrum iter ab locō abesset, sōlus Iāsōn proficīscī nōluit. Dīmīsit igitur nūntiōs in omnīs partīs, quī causam itineris docźrent et diem certam conveniendī dīcerent. Intereā, postquam omnia quae sunt ūsuī ad armandās nāvīs comportārī iussit, negōtium dedit 5Argō cuidam, quī summam scientiam nauticārum rźrum habźbat, ut nāvem aedificāret. In hīs rźbus circiter decem diźs cōnsūmptī sunt; Argus enim, quī operī praeerat, tantam dīligentiam adhibźbat ut nocturnum quidem tempus ad labōrem intermitteret. Ad multitūdinem hominum trānsportandam nāvis paulō erat lātior quam quibus in nostrō marī ūtī cōnsuźvimus, et ad 10vim tempestātum perferendam tōta ź rōbore facta est.

61. THE ANCHOR IS WEIGHED

Intereā is diźs appetźbat quem Iāsōn per nūntiōs źdīxerat, et ex omnibus regiōnibus Graeciae multī, quōs aut reī novitās aut spźs glōriae movźbat, undique conveniźbant. Trāditum est autem in hōc numerō fuisse Herculem, quō suprā multa perscrīpsimus, Orpheum, citharoedum praeclārissimum, 5Thźseum, Castorem, multōsque aliōs quorum nōmina sunt nōtissima. Ex hīs Iāsōn quōs arbitrātus est ad omnia perīcula subeunda parātissimōs esse, eōs ad numerum quīnquāgintā dźlźgit et sociōs sibi adiūnxit; tum paucōs diźs commorātus, ut ad omnīs cāsūs subsidia comparāret, nāvem dźdūxit, et tempestātem ad nāvigandum idōneam nactus māgnō cum plausū omnium solvit.

62. A FATAL MISTAKE

Haud multō post Argonautae (ita enim appellābantur quī in istā nāvī vehźbantur) īnsulam quandam, nōmine Cyzicum, attigźrunt; et ź nāvī źgressī ā rźge illīus regiōnis hospitiō exceptī sunt. Paucās hōrās ibi commorātī ad sōlis occāsum rūrsus solvźrunt; sed postquam pauca mīlia passuum prōgressī sunt, tanta tempestās subitō coorta est ut cursum 5tenźre nōn possent, et in eandem partem īnsulae unde nūper profectī erant māgnō cum perīculō dźicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscūra, Argonautās nōn āgnōscźbant, et nāvem inimīcam vźnisse arbitrātī arma rapuźrunt et eōs źgredī prohibźbant. Ācriter in lītore pūgnātum est, et rźx ipse, quī cum aliīs dźcucurrerat, ab Argonautīs occīsus est. Mox 10tamen, cum iam dīlūcźsceret, sźnsźrunt incolae errāre et arma abiźcźrunt; Argonautae autem cum rźgem occīsum esse vidźrent, māgnum dolōrem percźpźrunt.

63. THE LOSS OF HYLAS

Postrīdiź źius diźī Iāsōn tempestātem satis idōneam esse arbitrātus (summa enim tranquillitās iam cōnsecūta erat), ancorās sustulit, et pauca mīlia passuum prōgressus ante noctem M’siam attigit. Ibi paucās hōrās in ancorīs exspectāvit; ā nautīs enim cōgnōverat aquae cōpiam quam sźcum 5habźrent iam dźficere, quam ob causam quīdam ex Argonautīs in terram źgressī aquam quaerźbant. Hōrum in numerō erat Hylās quīdam, puer fōrmā praestantissimā. Quī dum fontem quaerit, ā comitibus paulum sźcesserat. Nymphae autem quae fontem colźbant, cum iuvenem vīdissent, persuādźre cōnātae sunt ut sźcum manźret; et cum ille negāret hoc factūrum esse, 10puerum abstulźrunt. Comitźs źius postquam Hylam āmissum esse sźnsźrunt, māgnō dolōre adfectī diū frūstrā quaerźbant. Herculźs autem et Polyphźmus, quī vestīgia puerī longius secūtī erant, ubi tandem ad lītus rediźrunt, Iāsonem solvisse cōgnōvźrunt.

64. DIFFICULT DINING

Post haec Argonautae ad Thrāciam cursum tenuźrunt, et postquam ad oppidum Salmydźssum nāvem appulźrunt, in terram źgressī sunt. Ibi cum ab incolīs quaesīssent quis rźgnum źius regiōnis obtinźret, certiōrźs factī sunt Phīneum quendam tum rźgem esse. Cōgnōvźrunt etiam hunc caecum esse et 5dīrō quōdam suppliciō adficī, quod ōlim crūdźlissimum in fīliōs suōs praebuisset. Cūius supplicī hoc erat genus. Missa erant ā Iove mōnstra quaedam speciź horribilī, quae capita virginum, corpora volucrum habźbant. Hae volucrźs, quae Harp’iae appellābantur, Phīneō summam molestiam adferźbant; quotiźns enim ille accubuerat, veniźbant et cibum 10appositum statim auferźbant. Quō factum est ut haud multum abesset quīn Phīneus famź morerźtur.

65. THE DELIVERANCE OF PHINEUS

Rźs igitur male habźbat cum Argonautae nāvem appulźrunt. Phīneus autem simul atque audīvit eōs in suōs fīnīs źgressōs esse, māgnopere gāvīsus est. Sciźbat enim quantam opīniōnem virtūtis Argonautae habźrent, nec dubitābat quīn sibi auxilium ferrent. Nūntium igitur ad nāvem mīsit, quī 5Iāsonem sociōsque ad rźgiam vocāret. cum vźnissent, Phīneus dźmōnstrāvit quantō in perīculō suae rźs essent, et prōmīsit māgna praemia datūrum esse, illī remedium repperissent. Argonautae negōtium libenter suscźpźrunt, et ubi hōra vźnit, cum rźge accubuźrunt; at simul ac cźna apposita est, Harp’iae cźnāculum intrāvźrunt et cibum auferre 10cōnābantur. Argonautae prīmum gladiīs volucrźs petiźrunt; cum tamen vidźrent hoc nihil prōdesse, Zźtźs et Calais, quī ālīs erant īnstrūctī, in āera sublevāvźrunt, ut dźsuper impetum facerent. Quod cum sźnsissent Harp’iae, reī novitāte perterritae statim aufūgźrunt, neque posteā umquam rediźrunt.

66. THE SYMPLEGADES

Hōc factō Phīneus, ut prō tantō beneficiō meritam grātiam referret, Iāsonī dźmōnstrāvit quā ratiōne Symplźgadźs vītāre posset. Symplźgadźs autem duae erant rūpźs ingentī māgnitūdine, quae ā Iove positae erant cōnsiliō, quis ad Colchida pervenīret. Hae parvō intervāllō in marī 5natābant, et quid in medium spatium vźnerat, incrźdibilī celeritāte concurrźbant. Postquam igitur ā Phīneō doctus est quid faciendum esset, Iāsōn sublātīs ancorīs nāvem solvit, et lźnī ventō prōvectus mox ad Symplźgadźs appropinquāvit. Tum in prōrā stāns columbam quam in manū tenźbat źmīsit. Illa rźctā viā per medium spatium volāvit, et priusquam 10rūpźs cōnflīxźrunt, incolumis źvāsit caudā tantum āmissā. Tum rūpźs utrimque discessźrunt; antequam tamen rūrsus concurrerent, Argonautae, bene intellegentźs omnem spem salūtis in celeritāte positam esse, summā rźmīs contendźrunt et nāvem incolumem perdūxźrunt. Hōc factō dīs grātiās māximās źgźrunt, quōrum auxiliō ź tantō perīculō źreptī essent; 15omnźs enim sciźbant nōn sine auxiliō deōrum rem tam fźlīciter źvźnisse.

67. A HEAVY TASK

Brevī intermissō spatiō Argonautae ad flūmen Phāsim vźnźrunt, quod in fīnibus Colchōrum erat. Ibi cum nāvem appulissent et in terram źgressī essent, statim ad rźgem Aeźtem contulźrunt et ab postulāvźrunt ut vellus aureum sibi trāderźtur. Ille cum audīvisset quam ob causam 5Argonautae vźnissent, īrā commōtus est et diū negābat vellus trāditūrum esse. Tandem tamen, quod sciźbat Iāsonem nōn sine auxiliō deōrum hoc negōtium suscźpisse, mūtātā sententiā prōmīsit vellus trāditūrum, Iāsōn labōrźs duōs difficillimōs prius perfźcisset; et cum Iāsōn dīxisset ad omnia perīcula subeunda parātum esse, quid fierī 10vellet ostendit. Prīmum iungendī erant duo taurī speciź horribilī, quī flammās ex ōre źdźbant; tum hīs iūnctīs ager quīdam arandus erat et dentźs dracōnis serendī. Hīs audītīs Iāsōn etsī rem esse summī perīculī intellegźbat, tamen, hanc occāsiōnem reī bene gerendae āmitteret, negōtium suscźpit.

68. THE MAGIC OINTMENT

Mźdźa, rźgis fīlia, Iāsonem adamāvit, et ubi audīvit eum tantum perīculum subitūrum esse, rem aegrź ferźbat. Intellegźbat enim patrem suum hunc labōrem prōposuisse ipsō cōnsiliō, ut Iāsōn morerźtur. Quae cum ita essent, Mźdźa, quae summam scientiam medicīnae habźbat, hoc cōnsilium 5iniit. Mediā nocte īnsciente patre ex urbe źvāsit, et postquam in montīs fīnitimōs vźnit, herbās quāsdam carpsit; tum sūcō expressō unguentum parāvit quod suā corpus aleret nervōsque cōnfīrmāret. Hōc factō Iāsonī unguentum dedit; praecźpit autem ut diź quō istī labōrźs cōnficiendī essent corpus suum et arma māne oblineret. Iāsōn etsī paene omnibus 10hominibus māgnitūdine et vīribus corporis antecellźbat (vīta enim omnis in vźnātiōnibus atque in studiō reī mīlitāris cōnsūmźbātur), tamen hoc cōnsilium nōn neglegendum esse cźnsźbat.

69. THE SOWING OF THE DRAGON’S TEETH

Ubi is diźs vźnit quem rźx ad arandum agrum źdīxerat, Iāsōn ortā lūce cum sociīs ad locum cōnstitūtum contulit. Ibi stabulum ingźns repperit, in quō taurī erant inclūsī; tum portīs apertīs taurōs in lūcem trāxit, et summā cum difficultāte iugum imposuit. At Aeźtźs cum vidźret taurōs nihil 5contrā Iāsonem valźre, māgnopere mīrātus est; nesciźbat enim fīliam suam auxilium dedisse. Tum Iāsōn omnibus aspicientibus agrum arāre coepit, quā in tantam dīligentiam praebuit ut ante merīdiem tōtum opus cōnfźcerit. Hōc factō ad locum ubi rźx sedźbat adiit et dentīs dracōnis postulāvit; quōs ubi accźpit, in agrum quem arāverat māgnā cum dīligentiā 10sparsit. Hōrum autem dentium nātūra erat tālis ut in locō ubi sźmentźs factae essent virī armātī mīrō quōdam modō gīgnerentur.

70. A STRANGE CROP

Nōndum tamen Iāsōn tōtum opus cōnfźcerat; imperāverat enim Aeźtźs ut armātōs virōs quī ź dentibus gīgnerentur sōlus interficeret. Postquam igitur omnīs dentīs in agrum sparsit, Iāsōn lassitūdine exanimātus quiźtī trādidit, dum virī istī gīgnerentur. Paucās hōrās dormiźbat, sub 5vesperum tamen ź somnō subitō excitātus rem ita źvźnisse ut praedictum esset cōgnōvit; nam in omnibus agrī partibus virī ingentī māgnitūdine corporis gladiīs galeīsque armātī mīrum in modum ź terrā oriźbantur. Hōc cōgnitō Iāsōn cōnsilium quod dedisset Mźdźa nōn omittendum esse putābat. Saxum igitur ingźns (ita enim Mźdźa praecźperat) in mediōs virōs 10coniźcit. Illī undique ad locum concurrźrunt, et cum quisque sibi id saxum nesciō cūr habźre vellet, māgna contrōversia orta est. Mox strictīs gladiīs inter pūgnāre coepźrunt, et cum hōc modō plūrimī occīsī essent, reliquī vulneribus cōnfectī ā Iāsone nūllō negōtiō interfectī sunt.

71. THE FLIGHT OF MEDEA

Rźx Aeźtźs ubi Iāsonem labōrem prōpositum cōnfźcisse cōgnōvit, īrā graviter commōtus est; id enim per dolum factum esse intellegźbat; nec dubitābat quīn Mźdźa auxilium tulisset. Mźdźa autem cum intellegeret in māgnō fore perīculō in rźgiā manźret, fugā salūtem petere 5cōnstituit. Omnibus rźbus igitur ad fugam parātīs mediā nocte īnsciente patre cum frātre Absyrtō źvāsit, et quam celerrimź ad locum ubi Argō subducta erat contulit. cum vźnisset, ad pedźs Iāsonis prōiźcit, et multīs cum lacrimīs eum obsecrāvit in tantō discrīmine mulierem dźsereret quae tantum prōfuisset. Ille quod memoriā tenźbat per 10źius auxilium ź māgnō perīculō źvāsisse, libenter eam excźpit, et postquam causam veniendī audīvit, hortātus est patris īram timźret. Prōmīsit autem quam prīmum eam in nāvī suā āvectūrum.

72. THE SEIZURE OF THE FLEECE

Postrīdiź źius diźī Iāsōn cum sociīs suīs ortā lūce nāvem dźdūxit, et tempestātem idōneam nactī ad eum locum rźmīs contendźrunt, quō in locō Mźdźa vellus cźlātum esse dźmōnstrābat. Cum vźnissent, Iāsōn in terram źgressus est, et sociīs ad mare relictīs, quī praesidiō nāvī essent, ipse cum Mźdźā in silvās contulit. Pauca mīlia passuum per silvam 5prōgressus vellus quod quaerźbat ex arbore suspźnsum vīdit. Id tamen auferre erat summae difficultātis; nōn modo enim locus ipse źgregiź et nātūrā et arte erat mūnītus, sed etiam dracō quīdam speciź terribilī arborem custōdiźbat. Tum Mźdźa, quae, ut suprā dźmōnstrāvimus, medicīnae summam scientiam habuit, rāmum quem arbore proximā dźripuerat venźnō 10īnfźcit. Hōc factō ad locum appropinquāvit, et dracōnem, quī faucibus apertīs źius adventum exspectābat, venźnō sparsit; deinde, dum dracō somnō oppressus dormit, Iāsōn vellus aureum arbore dźripuit et cum Mźdźā quam celerrimź pedem rettulit.

73. THE RETURN TO THE ARGO

Dum autem ea geruntur, Argonautae, quī ad mare relictī erant, ānxiō animō reditum Iāsonis exspectābant; id enim negōtium summī esse perīculī intellegźbant. Postquam igitur ad occāsum sōlis frūstrā exspectāvźrunt, źius salūte dźspźrāre coepźrunt, nec dubitābant quīn aliquī cāsus 5accidisset. Quae cum ita essent, mātūrandum sibi cźnsuźrunt, ut ducī auxilium ferrent; sed dum proficīscī parant, lūmen quoddam subitō cōnspiciunt mīrum in modum intrā silvās refulgźns, et māgnopere mīrātī quae causa esset źius reī ad locum concurrunt. Quō cum vźnissent, Iāsonī et Mźdźae advenientibus occurrźrunt, et vellus aureum lūminis źius causam 10esse cōgnōvźrunt. Omnī timōre sublātō māgnō cum gaudiō ducem suum excźpźrunt, et dīs grātiās māximās źgźrunt quod rźs tam fźlīciter źvźnisset.

74. THE PURSUIT

Hīs rźbus gestīs omnźs sine morā nāvem rūrsus cōnscendźrunt, et sublātīs ancorīs prīmā vigiliā solvźrunt; neque enim satis tūtum esse arbitrātī sunt in locō manźre. At rźx Aeźtźs, quī iam ante inimīcō in eōs fuerat animō, ubi cōgnōvit fīliam suam nōn modo ad Argonautās recźpisse sed 5etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hōc dolōre gravius exārsit. Nāvem longam quam celerrimź dźdūcī iussit, et mīlitibus impositīs fugientīs īnsecūtus est. Argonautae, quī rem in discrīmine esse bene sciźbant, omnibus vīribus rźmīs contendźbant; cum tamen nāvis quā vehźbantur ingentī esset māgnitūdine, nōn eādem celeritāte quā Colchī 10prōgredī poterant. Quō factum est ut minimum abesset quīn ā Colchīs sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quō tźlum adicī posset. At Mźdźa cum vīdisset quō in locō rźs essent, paene omnī spź dźpositā īnfandum hoc cōnsilium cźpit.

75. A FEARFUL EXPEDIENT

Erat in nāvī Argonautārum fīlius quīdam rźgis Aeźtae, nōmine Absyrtus, quem, ut suprā dźmōnstrāvimus, Mźdźa ex urbe fugiźns sźcum abdūxerat. Hunc puerum Mźdźa interficere cōnstituit cōnsiliō, ut membrīs źius in mare coniectīs cursum Colchōrum impedīret; certō enim sciźbat Aeźtem, cum 5membra fīlī vīdisset, nōn longius prōsecūtūrum esse. Neque opīniō Mźdźam fefellit, omnia enim ita źvźnźrunt ut spźrāverat. Aeźtźs ubi prīmum membra vīdit, ad ea conligenda nāvem tenźrī iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae nōn intermissō rźmigandī labōre mox ź cōnspectū hostium auferźbantur, neque prius fugere dźstitźrunt quam ad flūmen 10Źridanum pervźnźrunt. Aeźtźs nihil sibi prōfutūrum esse arbitrātus longius prōgressus esset, animō dźmissō domum revertit, ut fīlī corpus ad sepultūram daret.

76. THE BARGAIN WITH PELIAS

Tandem post multa perīcula Iāsōn in eundem locum pervźnit unde profectus erat. Tum ź nāvī źgressus ad rźgem Peliam, quī rźgnum adhūc obtinźbat, statim contulit, et vellere aureō mōnstrātō ab postulāvit ut rźgnum sibi trāderźtur; Peliās enim pollicitus erat, Iāsōn vellus 5rettulisset, rźgnum trāditūrum. Postquam Iāsōn quid fierī vellet ostendit, Peliās prīmō nihil respondit, sed diū in eādem trīstitiā tacitus permānsit; tandem ita locūtus est: “Vidźs aetāte iam esse cōnfectum, neque dubium est quīn diźs suprźmus mihi appropinquet. Liceat igitur mihi, dum vīvam, hoc rźgnum obtinźre; cum autem tandem dźcesserō, 10 mihi succźdźsHāc ōrātiōne adductus Iāsōn respondit id factūrum quod ille rogāsset.

77. MAGIC ARTS

Hīs rźbus cōgnitīs Mźdźa rem aegrź tulit, et rźgnī cupiditāte adducta mortem rźgī per dolum īnferre cōnstituit. Hōc cōnstitūtō ad fīliās rźgis vźnit atque ita locūta est: “Vidźtis patrem vestrum aetāte iam esse cōnfectum neque ad labōrem rźgnandī perferendum satis valźre. Vultisne 5eum rūrsus iuvenem fierīTum fīliae rźgis ita respondźrunt: “Num hoc fierī potest? Quis enim umquam ź sene iuvenis factus estAt Mźdźa respondit: “ medicīnae summam habźre scientiam scītis. Nunc igitur vōbis dźmōnstrābō quō modō haec rźs fierī possitPostquam fīnem loquendī fźcit, arietem aetāte iam cōnfectum interfźcit et membra źius in 10vāse aźneō posuit, atque īgnī suppositō in aquam herbās quāsdam infūdit. Tum, dum aqua effervźsceret, carmen magicum cantābat. Mox ariźs ź vāse exsiluit et vīribus refectīs per agrōs currźbat.

78. A DANGEROUS EXPERIMENT

Dum fīliae rźgis hoc mīrāculum stupentźs intuentur, Mźdźa ita locūta est: “Vidźtis quantum valeat medicīna. Vōs igitur, vultis patrem vestrum in adulźscentiam redūcere, id quod fźcī ipsae faciźtis. Vōs patris membra in vās conicite; ego herbās magicās praebźbōQuod ubi audītum est, fīliae 5rźgis cōnsilium quod dedisset Mźdźa nōn omittendum putāvźrunt. Patrem igitur Peliam necāvźrunt et membra źius in vās aźneum coniźcźrunt; nihil autem dubitābant quīn hoc māximź prōfutūrum esset. At rźs omnīnō aliter źvźnit ac spźrāverant, Mźdźa enim nōn eāsdem herbās dedit quibus ipsa ūsa erat. Itaque postquam diū frūstrā exspectāvźrunt, patrem suum 10vźrā mortuum esse intellźxźrunt. Hīs rźbus gestīs Mźdźa cum coniuge suō rźgnum acceptūram esse spźrābat; sed cīvźs cum intellegerent quō modō Peliās periisset, tantum scelus aegrź tulźrunt. Itaque Iāsone et Mźdźā ź rźgnō expulsīs Acastum rźgem creāvźrunt.

79. A FATAL GIFT

Iāsōn et Mźdźa ź Thessaliā expulsī ad urbem Corinthum vźnźrunt, cūius urbis Creōn quīdam rźgnum tum obtinźbat. Erat autem Creontī fīlia ūna, nōmine Glaucź. Quam cum vīdisset, Iāsōn cōnstituit Mźdźae uxōrī suae nūntium mittere cōnsiliō, ut Glaucźn in mātrimōnium dūceret. At Mźdźa 5ubi intellźxit quae ille in animō habźret, īrā graviter commōta iūre iūrandō cōnfīrmāvit tantam iniūriam ultūram. Hoc igitur cōnsilium cźpit. Vestem parāvit summā arte textam et variīs colōribus īnfectam; hanc mortiferō quōdam venźnō tinxit, cūius vīs tālis erat ut quis eam vestem induisset, corpus źius quasi īgnī ūrerźtur. Hōc factō vestem ad 10Glaucźn mīsit; illa autem nihil malī suspicāns dōnum libenter accźpit, et vestem novam mōre fźminārum statim induit.

80. MEDEA KILLS HER SONS

Vix vestem induerat Glaucź cum dolōrem gravem per omnia membra sźnsit, et paulō post crūdźlī cruciātū adfecta ź vītā excessit. Hīs rźbus gestīs Mźdźa furōre atque āmentiā impulsa fīliōs suōs necāvit; tum māgnum sibi fore perīculum arbitrāta in Thessaliā manźret, ex regiōne fugere 5cōnstituit. Hōc cōnstitūtō sōlem ōrāvit ut in tantō perīculō auxilium sibi praebźret. Sōl autem hīs precibus commōtus currum mīsit cui erant iūnctī dracōnźs ālīs īnstrūctī. Mźdźa nōn omittendam tantam occāsiōnem arbitrāta currum ascendit, itaque per āera vecta incolumis ad urbem Athźnās pervźnit. Iāsōn ipse brevī tempore mīrō modō occīsus est. Accidit 10sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum ut sub umbrā nāvis suae, quae in lītus subducta erat, dormīret. Mox nāvis, quae adhūc źrźcta steterat, in eam partem ubi Iāsōn iacźbat subitō dźlapsa virum īnfźlīcem oppressit.

ULYSSES (81-100)
81. HOMEWARD BOUND

Urbem Trōiam ā Graecīs decem annōs obsessam esse satis cōnstat; hōc enim bellō Homźrus, māximus poźtārum Graecōrum, Īliadem opus nōtissimum scrīpsit. Trōiā tandem per īnsidiās captā, Graecī longō bellō fessī domum redīre mātūrāvźrunt. Omnibus rźbus igitur ad profectiōnem parātīs nāvīs 5dźdūxźrunt, et tempestātem idōneam nactī māgnō cum gaudiō solvźrunt. Erat inter prīmōs Graecōrum Ulixźs quīdam, vir summae virtūtis ac prūdentiae, quem dīcunt nōnnūllī dolum istum excōgitāsse quō Trōiam captam esse cōnstat. Hic rźgnum īnsulae Ithacae obtinuerat et—paulō antequam cum reliquīs Graecīs ad bellum profectus est—puellam fōrmōsissimam (nōmine 10Pźnelopźn) in mātrimōnium dūxerat. Nunc igitur cum iam decem annōs quasi in exsiliō cōnsūmpsisset, māgnā cupiditāte patriae et uxōris videndae ārdźbat.

82. THE LOTUS-EATERS

Postquam tamen pauca mīlia passuum ā lītore Trōiae progressī sunt, tanta tempestās subitō coorta est ut nūlla nāvium cursum tenźre posset, sed aliae aliās in partīs disicerentur. Nāvis autem quā ipse Ulixźs vehźbātur tempestātis ad merīdiem dźlāta decimō diź ad lītus Libyae appulsa est. 5Ancorīs iactīs Ulixźs cōnstituit nōnnūllōs ź sociīs in terram expōnere, quī aquam ad nāvem referrent et quālis esset nātūra źius regiōnis cōgnōscerent. igitur ź nāvī źgressī imperāta facere parābant. Dum tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolīs obviam factī ab iīs hospitiō acceptī sunt. Accidit autem ut māior pars vīctūs eōrum hominum in mīrō 10quōdam frūctū quem lōtum appellābant cōnsisteret. Quam cum Graecī gustāssent, patriae et sociōrum statim oblītī cōnfīrmāvźrunt semper in terrā mānsūrōs, ut dulcī illō cibō in perpetuum vźscerentur.

83. THE RESCUE

Ulixźs cum ab hōrā septimā ad vesperum exspectāsset, veritus sociī suī in perīculō versārentur, nōnnūllōs ź reliquīs mīsit, ut quae causa esset morae cōgnōscerent. igitur in terram expositī ad vīcum quī nōn longź aberat contulźrunt; quō cum vźnissent, sociōs suōs quasi vīnō źbriōs 5repperźrunt. Tum ubi causam veniendī docuźrunt, iīs persuādźre cōnābantur ut sźcum ad nāvem redīrent. Illī tamen resistere ac manū dźfendere coepźrunt, saepe clāmitantźs numquam ex locō abitūrōs. Quae cum ita essent, nūntiī īnfectā ad Ulixem rediźrunt. Hīs rźbus cōgnitīs ipse cum omnibus quī in nāvī relictī erant ad locum vźnit; et sociōs suōs 10frūstrā hortātus ut suā sponte redīrent, manibus eōrum post terga vinctīs invītōs ad nāvem reportāvit. Tum ancorīs sublātīs quam celerrimź ź portū solvit.

84. THE ONE-EYED GIANT

Postquam tōtā nocte rźmīs contendźrunt, postrīdiź ad terram īgnōtam nāvem appulźrunt. Tum, quod nātūram źius regiōnis īgnōrābat, ipse Ulixźs cum duodecim ź sociīs in terram źgressus loca explōrāre cōnstituit. Paulum ā lītore prōgressī ad spźluncam ingentem pervźnźrunt, quam 5habitārī sźnsźrunt; źius enim introitum et nātūrā locī et manū mūnītum esse animadvertźrunt. Mox, etsī intellegźbant nōn sine perīculō id factūrōs, spźluncam intrāvźrunt; quod cum fźcissent, māgnam cōpiam lactis in vāsīs ingentibus conditam invźnźrunt. Dum tamen mīrantur quis in sźde habitāret, sonitum terribilem audīvźrunt, et oculīs ad portam tortīs 10mōnstrum horribile vīdźrunt, hūmānā quidem speciź et figūrā, sed ingentī māgnitūdine corporis. Cum autem animadvertissent mōnstrum ūnum oculum tantum habźre in mediā fronte positum, intellźxźrunt hunc esse ūnum ź Cyclōpibus, quibus fāmam iam accźperant.

85. THE GIANT’S SUPPER

Cyclōpźs autem pāstōrźs erant quīdam quī īnsulam Siciliam et praecipuź montem Aetnam incolźbant; ibi enim Volcānus, praeses fabrōrum et īgnis repertor, cūius servī Cyclōpźs erant, officīnam suam habźbat. Graecī igitur simul ac mōnstrum vīdźrunt, terrōre paene exanimātī in 5interiōrem partem spźluncae refūgźrunt et ibi abdere cōnābantur. Polyphźmus autem (sīc enim Cyclōps appellābātur) pecus suum in spźluncam compulit; deinde, cum saxō ingentī portam obstrūxisset, īgnem in mediā spźluncā fźcit. Hōc factō, oculō omnia perlūstrābat, et cum sźnsisset hominźs in interiōre parte spźluncae esse abditōs, māgnā vōce exclāmāvit: 10“Quī hominźs estis? Mercātōrźs an latrōnźsTum Ulixźs respondit neque mercātōrźs esse neque praedandī causā vźnisse; sed ā Trōiā redeuntīs tempestātum ā rźctō cursū dźpulsōs esse. Ōrāvit etiam ut sibi sine iniūriā abīre licźret. Tum Polyphźmus quaesīvit ubi esset nāvis quā vectī essent; sed Ulixźs cum sibi māximź praecavendum esse bene 15intellegeret, respondit nāvem suam in rūpīs coniectam omnīnō frāctam esse. Polyphźmus autem nūllō respōnsō datō duo ź sociīs manū corripuit, et membrīs eōrum dīvulsīs carnem dźvorāre coepit.

86. A DESPERATE SITUATION

Dum haec geruntur, Graecōrum animōs tantus terror occupāvit ut vōcem quidem źdere possent, sed omnī spź salūtis dźpositā mortem praesentem exspectārent. Polyphźmus, postquam famźs hāc tam horribilī cźnā dźpulsa est, humī prōstrātus somnō dedit. Quod cum vīdisset Ulixźs, tantam 5occāsiōnem reī gerendae nōn omittendam arbitrātus, in erat ut pectus mōnstrī gladiō trānsfīgeret. Cum tamen nihil temerź agendum exīstimāret, cōnstituit explōrāre, antequam hoc faceret, quā ratiōne ex spźluncā źvādere possent. At cum saxum animadvertisset quō introitus obstrūctus erat, nihil sibi prōfutūrum intellźxit Polyphźmum interfźcisset. Tanta 10enim erat źius saxī māgnitūdō ut ā decem quidem hominibus āmovźrī posset. Quae cum ita essent, Ulixźs hōc cōnātū dźstitit et ad sociōs rediit; quī cum intellźxissent quō in locō rźs essent, nūllā spź salūtis oblātā fortūnīs suīs dźspźrāre coepźrunt. Ille tamen animōs dźmitterent vehementer hortātus est; dźmōnstrāvit iam anteā ź multīs 15et māgnīs perīculīs źvāsisse, neque dubium esse quīn in tantō discrīmine auxilium lātūrī essent.

87. A PLAN FOR VENGEANCE

Ortā lūce Polyphźmus iam ź somnō excitātus idem quod hesternō diź fźcit; correptīs enim duōbus ź reliquīs virīs carnem eōrum sine morā dźvorāvit. Tum, cum saxum āmōvisset, ipse cum pecore suō ex spźluncā prōgressus est; quod cum Graecī vidźrent, māgnam in spem post paulum źvāsūrōs 5vźnźrunt. Mox tamen ab hāc spź repulsī sunt; nam Polyphźmus, postquam omnźs ovźs exiźrunt, saxum in locum restituit. Reliquī omnī spź salūtis dźpositā lāmentīs lacrimīsque dźdidźrunt; Ulixźs vźrō, quī, ut suprā dźmōnstrāvimus, vir māgnī fuit cōnsilī, etsī intellegźbat rem in discrīmine esse, nōndum omnīnō dźspźrābat. Tandem, postquam diū haec tōtō 10animō cōgitāvit, hoc cōnsilium cźpit. Ź līgnīs quae in spźluncā reposita erant pālum māgnum dźlźgit. Hunc summā cum dīligentiā praeacūtum fźcit; tum, postquam sociīs quid fierī vellet ostendit, reditum Polyphźmī exspectābat.

88. A GLASS TOO MUCH

Sub vesperum Polyphźmus ad spźluncam rediit, et eōdem modō quō anteā cźnāvit. Tum Ulixźs ūtrem vīnī prōmpsit, quem forte (id quod erat salūtī) sźcum attulerat; et postquam māgnum pōculum vīnō complźvit, mōnstrum ad bibendum prōvocāvit. Polyphźmus, quī numquam anteā vīnum 5gustāverat, tōtum pōculum statim exhausit; quod cum fźcisset, tantam voluptātem percźpit ut iterum et tertium pōculum replźrī iusserit. Tum, cum quaesīvisset quō nōmine Ulixźs appellārźtur, ille respondit Nźminem appellarī; quod cum audīvisset, Polyphźmus ita locūtus est: “Hanc, tibi grātiam prō tantō beneficiō referam; postrźmum omnium 10dźvorābōHoc cum dīxisset, cibō vīnōque gravis recubuit et brevī tempore somnō oppressus est. Tum Ulixźs sociīs convocātīs, “Habźmusinquit, “quam petiimus facultātem; igitur tantam occāsiōnem reī gerendae omittāmus

89. THE BLINDING OF POLYPHEMUS

Hāc ōrātiōne habitā, postquam extrźmum pālum īgnī calefźcit, oculum Polyphźmī dormientis ferventī līgnō perfōdit; quō factō omnźs in dīversās spźluncae partīs abdidźrunt. At ille subitō illō dolōre oculī ź somnō excitātus clāmōrem terribilem sustulit, et dum per spźluncam errat, 5Ulixem manū prehendere cōnābātur; cum tamen iam omnīnō caecus esset, nūllō modō hoc efficere potuit. Intereā reliquī Cyclōpźs clāmōre audītō undique ad spźluncam convźnźrunt, et ad introitum adstantźs quid Polyphźmus ageret quaesīvźrunt, et quam ob causam tantum clāmōrem sustulisset. Ille respondit graviter vulnerātum esse et māgnō dolōre 10adficī. Cum tamen posteā quaesīvissent quis vim intulisset, respondit ille Nźminem id fźcisse; quibus rźbus audītīs ūnus ź Cyclōpibus: “At nźmōinquit, “ vulnerāvit, haud dubium est quīn cōnsiliō deōrum, quibus resistere nec possumus nec volumus, hōc suppliciō adficiārisHoc cum dīxisset, abiźrunt Cyclōpźs eum in īnsāniam incidisse arbitrātī.

90. THE ESCAPE

Polyphźmus ubi sociōs suōs abiisse sźnsit, furōre atque āmentiā impulsus Ulixem iterum quaerere coepit; tandem cum portam invźnisset, saxum quō obstrūcta erat āmōvit, ut pecus in agrōs exīret. Tum ipse in introitū cōnsźdit, et ut quaeque ovis ad hunc locum vźnerat, źius tergum manibus 5trāctābat, virī inter ovīs exīre possent. Quod cum animadvertisset Ulixźs, intellźxit omnem spem salūtis in dolō magis quam in virtūte pōnī. Itaque hoc cōnsilium iniit. Prīmum trīs quās vidit pinguissimās ex ovibus dźlźgit, quās cum inter viminibus coniūnxisset, ūnum ex sociīs suīs ventribus eārum ita subiźcit ut omnīnō latźret; deinde ovīs hominem sźcum 10ferentīs ad portam źgit. Id accidit quod fore suspicātus erat. Polyphźmus enim postquam terga ovium manibus trāctāvit, eās praeterīre passus est. Ulixźs ubi rem tam fźlīciter źvźnisse vīdit, omnīs sociōs suōs ex ōrdine eōdem modō źmīsit; quō factō ipse novissimus źvāsit.

91. OUT OF DANGER

Iīs rźbus ita cōnfectīs, Ulixźs veritus Polyphźmus fraudem sentīret, cum sociīs quam celerrimź ad lītus contendit; quō cum vźnissent, ab iīs quī nāvī praesidiō relictī erant māgnā cum laetitiā exceptī sunt. enim cum ānxiīs animīs iam trīs diźs continuōs reditum eōrum exspectāvissent, 5eōs in aliquod perīculum māgnum incidisse (id quidem quod erat) suspicātī, ipsī auxiliandī causā źgredī parābant. Tum Ulixźs nōn satis tūtum arbitrātus in locō manźre, quam celerrimź proficīscī cōnstituit. Iussit igitur omnīs nāvem cōnscendere, et ancorīs sublātīs paulum ā lītore in altum prōvectus est. Tum māgnā vōce exclāmāvit: “, Polyphźme, 10quī iūra hospitī spernis, iūstam et dźbitam poenam immānitātis tuae solvistīHāc vōce audītā Polyphźmus īrā vehementer commōtus ad mare contulit, et ubi nāvem paulum ā lītore remōtam esse intellźxit, saxum ingźns manū correptum in eam partem coniźcit unde vōcem venīre sźnsit. Graecī autem, etsī nōn multum āfuit quīn submergerentur, nūllō damnō 15acceptō cursum tenuźrunt.

92. THE COUNTRY OF THE WINDS

Pauca mīlia passuum ab locō prōgressus Ulixźs ad īnsulam Aeoliam nāvem appulit. Haec patria erat ventōrum, “Hīc vāstō rźx Aeolus antrō luctantīs ventōs tempestātźsque sonōrās 5 imperiō premit ac vinclīs et carcere frźnatIbi rźx ipse Graecōs hospitiō excźpit, atque iīs persuāsit ut ad recuperandās vīrīs paucōs diźs in regiōne commorārentur. Septimō diź cum sociī ź labōribus recźpissent, Ulixźs, annī tempore ā nāvigātiōne exclūderźtur, sibi sine morā proficīscendum statuit. Tum 10Aeolus, quī sciźbat Ulixem cupidissimum esse patriae videndae, iam profectūrō māgnum saccum ź coriō cōnfectum dedit, in quō ventōs omnīs praeter ūnum inclūserat. Zephyrum tantum solverat, quod ille ventus ab īnsulā Aeoliā ad Ithacam nāvigantī est secundus. Ulixźs hoc dōnum libenter accźpit, et grātiīs prō tantō beneficiō āctīs saccum ad mālum 15adligāvit. Tum omnibus rźbus ad profectiōnem parātīs merīdiānō ferź tempore ź portū solvit.

93. THE WIND-BAG

Novem diźs secundissimō ventō cursum tenuźrunt, iamque in cōnspectum patriae suae vźnerant, cum Ulixźs lassitūdine cōnfectus (ipse enim gubernābat) ad quiźtem capiendam recubuit. At sociī, quī iam dūdum mīrābantur quid in illō saccō inclūsum esset, cum ducem somnō oppressum 5vidźrent, tantam occāsiōnem nōn omittendam arbitrātī sunt; crźdźbant enim aurum et argentum ibi esse cźlāta. Itaque spź lucrī adductī saccum sine morā solvźrunt, quō factō ventī “velut āgmine factō quā data porta ruunt, et terrās turbine perflant10Hīc tanta tempestās subitō coorta est ut illī cursum tenźre nōn possent sed in eandem partem unde erant profectī referrentur. Ulixźs ź somnō excitātus quō in locō rźs esset statim intellźxit; saccum solūtum, Ithacam post tergum relictam vīdit. Tum vźrō īrā vehementer exārsit sociōsque obiūrgābat quod cupiditāte pecūniae adductī spem patriae 15videndae prōiźcissent.

94. A DRAWING OF LOTS

Brevī spatiō intermissō Graecī īnsulae cuidam appropinquāvźrunt in quā Circź, fīlia Sōlis, habitābat. Quō cum nāvem appulisset, Ulixźs in terram frūmentandī causā źgrediendum esse statuit; nam cōgnōverat frūmentum quod in nāvī habźrent iam dźficere. Sociīs igitur ad convocātīs quō in locō 5rźs esset et quid fierī vellet ostendit. Cum tamen omnźs memoriā tenźrent quam crūdźlī morte necātī essent quī nūper ź nāvī źgressī essent, nźmō repertus est quī hoc negōtium suscipere vellet. Quae cum ita essent, rźs ad contrōversiam dźducta est. Tandem Ulixźs cōnsźnsū omnium sociōs in duās partīs dīvīsit, quārum alterī Eurylochus, vir summae virtūtis, 15alterī ipse praeesse. Tum inter sortītī sunt uter in terram źgrederźtur. Hōc factō, Eurylochō sorte źvźnit ut cum duōbus et vīgintī sociīs rem susciperet.

95. THE HOUSE OF THE ENCHANTRESS

Hīs rźbus ita cōnstitūtis quī sortītī erant in interiōrem partem īnsulae profectī sunt. Tantus tamen timor animōs eōrum occupāverat ut nihil dubitārent quīn mortī obviam īrent. Vix quidem poterant quī in nāvī relictī erant lacrimās tenźre; crźdźbant enim sociōs suōs numquam 5post hoc tempus vīsūrōs. Illī autem aliquantum itineris prōgressī ad vīllam quandam pervźnźrunt summā māgnificentiā aedificātam, cūius ad ōstium cum adiissent, cantum dulcissimum audīvźrunt. Tanta autem fuit źius vōcis dulcźdō ut nūllō modō retinźrī possent quīn iānuam pulsārent. Hōc factō ipsa Circź forās exiit, et summā cum benīgnitāte omnīs in 10hospitium invītāvit. Eurylochus īnsidiās sibi comparārī suspicātus forīs exspectāre cōnstituit, sed reliquī reī novitāte adductī intrāvźrunt. Cźnam māgnificam omnibus rźbus īnstrūctam invźnźrunt et iūssū dominae libentissimź accubuźrunt. At Circź vīnum quod servī apposuźrunt medicāmentō quōdam miscuerat; quod cum Graecī bibissent, gravī somnō 15subitō oppressī sunt.

96. THE CHARM

Tum Circź, quae artis magicae summam scientiam habźbat, baculō aureō quod gerźbat capita eōrum tetigit; quō factō omnźs in porcōs subitō conversī sunt. Intereā Eurylochus īgnārus quid in aedibus agerźtur ad ōstium sedźbat; postquam tamen ad sōlis occāsum ānxiō animō et sollicitō 5exspectāvit, sōlus ad nāvem regredī cōnstituit. cum vźnisset, sollicitūdine ac timōre tam perturbātus fuit ut quae vīdisset vix dīlūcidź nārrāre posset. Ulixźs autem satis intellźxit sociōs suōs in perīculō versārī, et gladiō correptō Eurylochō imperāvit ut sine morā viam ad istam domum dźmōnstrāret. Ille tamen multīs cum lacrimīs Ulixem 10complexus obsecrāre coepit in tantum perīculum committeret; quid gravius accidisset, omnium salūtem in summō discrīmine futūram. Ulixźs autem respondit nźminem invītum sźcum adductūrum; licźre, māllet, in nāvī manźre; ipsum sine ūllō praesidiō rem susceptūrum. Hoc cum māgnā vōce dīxisset, ź nāvī dźsiluit et nūllō sequente sōlus in viam 15 dedit.

97. THE COUNTERCHARM

Aliquantum itineris prōgressus ad vīllam māgnificam pervźnit, quam cum oculīs perlūstrāsset, statim intrāre statuit; intellźxit enim hanc esse eandem domum quā Eurylochus mentiōnem fźcisset. At cum in esset ut līmen intrāret, subitō obviam stetit adulźscźns fōrmā pulcherrimā 5aureum baculum gerźns. Hic Ulixem iam domum intrantem manū corripuit et, “Quō ruisinquit. “Nōnne scīs hanc esse Circźs domum? Hīc inclūsī sunt amīcī tuī ex hūmānā speciź in porcōs conversī. Num vīs ipse in eandem calamitātem venīreUlixźs simul ac vōcem audīvit, deum Mercurium āgnōvit; nūllīs tamen precibus ab īnstitūtō cōnsiliō dźterrźrī potuit. 10Quod cum Mercurius sźnsisset, herbam quandam dedit, quam contrā carmina multum valźre dīcźbat. “Hanc capeinquit, “et ubi Circź baculō tetigerit, strictō gladiō impetum in eam vidź ut faciāsMercurius postquam fīnem loquendī fźcit, “mortālīs vīsūs mediō sermōne relīquit, 15 et procul in tenuem ex oculīs źvānuit auram

98. THE ENCHANTRESS IS FOILED

Brevī intermissō spatiō Ulixźs ad omnia perīcula subeunda parātus iānuam pulsāvit, et foribus patefactīs ab ipsā Circź benīgnź exceptus est. Omnia eōdem modō atque anteā facta sunt. Cźnam māgnificź īnstrūctam vīdit et accumbere iūssus est. Mox, ubi famźs cibō dźpulsa est, Circź pōculum 5aureum vīnō replźtum Ulixī dedit. Ille etsī suspicātus est venźnum sibi parātum esse, pōculum exhausit; quō factō Circź postquam caput źius baculō tetigit, ea verba locūta est quibus sociōs źius anteā in porcōs converterat. Rźs tamen omnīnō aliter źvźnit atque illa spźrāverat. Tanta enim vīs erat źius herbae quam Ulixī Mercurius dederat ut neque venźnum 10neque verba quicquam efficere possent. Ulixźs autem, ut praeceptum erat, gladiō strictō impetum in eam fźcit et mortem minitābātur. Circź cum artem suam nihil valźre sźnsisset, multīs cum lacrimīs eum obsecrāre coepit sibi vītam adimeret.

99. MEN ONCE MORE

Ulixźs autem ubi sźnsit eam timōre perterritam esse, postulāvit ut sociōs suōs sine morā in hūmānam speciem redūceret (certior enim factus erat ā deō Mercuriō eōs in porcōs conversōs esse); nisi id factum esset, dźbitās poenās sūmptūrum ostendit. Circź hīs rźbus graviter commōta ad 5pedźs prōiźcit, et multīs cum lacrimīs iūre iūrandō cōnfīrmāvit quae ille imperāsset omnia factūram. Tum porcōs in ātrium immittī iussit. Illī datō sīgnō inruźrunt, et cum ducem suum āgnōvissent, māgnō dolōre adfectī sunt quod nūllō modō eum rźbus suīs certiōrem facere poterant. Circź tamen unguentō quōdam corpora eōrum ūnxit; quō factō sunt omnźs 10statim in hūmānam speciem reductī. Māgnō cum gaudiō Ulixźs suōs amīcōs āgnōvit, et nūntium ad lītus mīsit, quī reliquīs Graecīs sociōs receptōs esse dīceret. Illī autem hīs rźbus cōgnitīs statim ad domum Circaeam contulźrunt; quō cum vźnissent, ūniversī laetitiae dźdidźrunt.

100. AFLOAT AGAIN

Postrīdiź źius diźī Ulixźs ex hāc īnsulā quam celerrimź discźdere in animō habźbat. Circź tamen cum haec cōgnōvisset, ex odiō ad amōrem conversa omnibus precibus eum ōrāre et obtestārī coepit ut paucōs diźs apud morārźtur; quā tandem impetrātā tanta beneficia in eum 5contulit ut facile persuāsum sit ut diūtius manźret. Postquam tamen tōtum annum apud Circźn cōnsūmpserat, Ulixźs māgnō dźsīderiō patriae suae mōtus est. Sociīs igitur ad convocātīs quid in animō habźret ostendit. Ubi tamen ad lītus dźscendit, nāvem suam tempestātibus tam adflīctam invźnit ut ad nāvigandum paene inūtilis esset. Hāc cōgnitā 10omnia quae ad nāvīs reficiendās ūsuī essent comparārī iussit, quā in tantam dīligentiam omnźs adhibźbant ut ante tertium diem opus perfźcerint. At Circź ubi omnia ad profectiōnem parāta esse vīdit, rem aegrź ferźbat et Ulixem vehementer obsecrābat ut cōnsiliō dźsisteret. Ille tamen, annī tempore ā nāvigātiōne exclūderźtur, mātūrandum sibi 15exīstimāvit, et tempestātem idōneam nactus nāvem solvit. Multa quidem perīcula Ulixī subeunda erant antequam in patriam suam pervenīret, quae tamen hōc locō longum est perscrībere.


See: https://archive.org/details/ritchiesfabulae00kirtgoog
Top